1. Memini
me quodam et Celsinum Iulium Numidam ad Frontonem Cornelium pedes tunc graviter
aegrum ire et visere. Atque ubi introducti sumus, offendimus eum cubantem in
scimpodio Graeciensi circumundique sedentibus multis doctrina aut genere aut
fortuna nobilibus viris.
2.
Adsistebant fabri aedium complures balneis novis moliendis adhibiti
ostendebantque depictas in membranulis varias species balnearum.
3. Ex
quibus cum elegisset unam formam speciemque veris, interrogavit, quantus esset
pecuniae sumptus ad id totum opus absolvendum,
4. cumque
architectus dixisset necessaria videri esse sestertia ferme trecenta, unus ex
amicis Frontonis "et praeterpropter" inquit "alia
quinquaginta".
5. Tum
Fronto dilatis sermonibus, quos habere de balnearum sumptu institerat,
aspiciens ad eum amicum, qui dixerat quinquaginta esse alia praeterpropter
necessaria, eum interrogavit, quid significaret verbum
"praeterpropter".
6. Atque
ille amicus "non meum" inquit "hoc verbum est, sed multorum
hominum, quos loquentis id audias;
7. quid
autem id verbum significet, non ex me, sed ex grammatico quaerundum est",
ac simul digito demonstrat grammaticum haud incelebri nomine Romae docentem.
8. Tum
grammaticus usitati pervulgatique verbi obscuritate motus "quaerimus"
inquit "quod honore quaestionis minime dignum est.
9. Nam
nescio quid hoc praenimis plebeium est et in opificum sermonibus quam ... notius."
10. At
enim Fronto iam voce atque vultu intentiore "itane," inquit
"magister, dehonestum tibi deculpatumque hoc verbum videtur, quo et M.
Cato et M. Varro et pleraque aetas superior ut necessario et Latino usi
sunt?"
11. Atque
ibi Iulius Celsinus admonuit in tragoedia quoque Enni, quae Iphigenia inscripta
est, id ipsum, de quo quaerebatur, scriptum esse et a grammaticis contaminari
magis solitum quam enarrari.
12.
Quocirca statim proferri Iphigeniam Q. Enni iubet. In eius tragoediae choro
inscriptos esse hos versus legimus:
otio qui nescit uti,
plus negoti habet quam, cum est negotium, in negotio.
Nam cui, quod agat, institutum in otio est negotium,
id agit, id studet, ibi mentem atque animum delectat suum;
otioso in otio animus nescit quid velit.
Hoc idem est; em neque domi nunc nos nec militiae sumus:
imus huc, hinc illuc; cum illuc ventum est, ire illinc lubet.
incerte errat animus, praeterpropter vitam vivitur.
13. Hoc
ubi lectum est, tum deinde Fronto ad grammaticum iam labentem
"audistine," inquit "magister optime, Ennium tuum dixisse
"praeterpropter" et cum sententia quidem tali, quali severissimae
philosophorum esse obiurgationes solent? petimus igitur, dicas, quoniam de
Enniano iam verbo quaeritur, qui sit remotus huiusce versus sensus:
incerte errat animus, praeterpropter vitam vivitur."
14.
Et grammaticus sudans multum ac rubens multum, cum id plerique prolixius
riderent, exsurgit et abiens "tibi," inquit "Fronto, postea uni
dicam, ne inscitiores audiant ac discant." Atque ita omnes relicta ibi
quaestione verbi consurreximus.
|