1.
Celebrantur duo isti Graeci versiculi multorumque doctorum hominum memoria
dignantur, quod sint lepidissimi et venustissimae brevitatis.
2.
Neque adeo pauci sunt veteres scriptores, qui eos Platonis esse philosophi
adfirmant, quibus ille adulescens luserit, cum tragoediis quoque eodem tempore
faciendis praeluderet:
ten psychen Agathona philon epi cheilesin eschon;
elthe gar he tlemon hos diabesomene.
3.
Hoc distichon amicus meus, ouk amousos adulescens, in plures versiculos
licentius liberiusque vertit. Qui quoniam mihi quidem visi sunt non esse
memoratu indigni, subdidi:
4.
Dum semihiulco savio
meum puellum savior
dulcemque florem spiritus
duco ex aperto tramite,
anima aegra et saucia
cucurrit ad labeas mihi,
rictumque in oris pervium
et labra pueri mollia,
rimata itineri transitus,
ut transiliret, nititur.
Tum si morae quid plusculae
fuisset in coetu osculi,
Amoris igni percita
transisset et me linqueret,
et mira prorsum res foret,
ut fierem ad me mortuus,
ad puerulum intus viverem.
|