1. Aetas
M. Ciceronis et C. Caesaris praestanti facundia viros paucos habuit,
doctrinarum autem multiformium variarumque artium, quibus humanitas erudita
est, columina habuit M. Varronem et P. Nigidium.
2. Sed
Varronis quidem monumenta rerum ac disciplinarum, quae per litteras condidit,
in propatulo frequentique usu feruntur,
3.
Nigidianae autem commentationes non proinde in volgus exeunt, et obscuritas
subtilitasque earum tamquam parum utilis derelicta est.
4. Sicuti
sunt, quae paulo ante legimus in commentariis eius, quos grammaticos
inscripsit, ex quibus quaedam ad demonstrandum scripturae genus exempli gratia
sumpsi.
5. Nam
cum de natura atque ordine litterarum dissereret, quas grammatici
"vocales" appellant, verba haec scripsit, quae reliquimus inenarrata
ad exercendam legentium intentionem:
6.
""a" et "o" semper principes sunt, "i" et
"u" semper subditae, "e" et subit et praeit; praeit in
"Euripo", subit in "Aemilio". Si quis putat praeire
"u" in his: "Valerius", "Vennonius",
"Volusius", aut "i" in his: "iampridem",
"iecur", "iocus", "iucundum", errabit, quod hae
litterae, cum praeeunt, ne vocales quidem sunt."
7.
Item ex eodem libro verba haec sunt: "Inter litteram "n" et
"g" est alia vis, ut in nomine "anguis" et
"angari" et "ancorae" et "increpat" et
"incurrit" et "ingenuus". In omnibus enim his non verum "n", sed adulterinum
ponitur. Nam "n" non esse lingua indicio est; nam si ea littera
esset, lingua palatum tangeret."
8. Alio deinde in loco ita
scriptum: "Graecos non tantae inscitiae arcesso, qui ou ex o et u
scripserunt, quantae, qui "ei" ex "e" et "i";
illud enim inopia fecerunt, hoc nulla re subacti."
|