1.
Sextus Caecilius in disciplina iuris atque in legibus populi Romani noscendis
interpretandisque scientia, usu auctoritateque inlustri fuit.
2.
Ad eum forte in area Palatina, cum salutationem Caesaris opperiremur,
philosophus Favorinus accessit conlocutusque est nobis multisque aliis
praesentibus.
3.
In illis tunc eorum sermonibus orta mentiost legum decemviralium, quas
decemviri eius rei gratia a populo creati conposuerunt, in duodecim tabulas
conscripserunt.
4. Eas
leges cum Sex. Caecilius inquisitis exploratisque multarum urbium legibus
eleganti atque absoluta brevitate verborum scriptas diceret, "sit"
inquit "hoc" Favorinus "in pleraque earum legum parte ita, uti
dicis; non enim minus cupide tabulas istas duodecim legi quam illos duodecim
libros Platonis de legibus. Sed quaedam istic esse animadvertuntur aut obscurissima
aut durissima aut lenia contra nimis et remissa aut nequaquam ita, ut scriptum
est, consistentia."
5.
"Obscuritates" inquit Sex. Caecilius "non adsignemus culpae
scribentium, sed inscitiae non adsequentium, quamquam hi quoque ipsi, qui, quae
scripta sunt, minus percipiunt, culpa vacant.
6. Nam
longa aetas verba atque mores veteres oblitteravit, quibus verbis moribusque
sententia legum conprehensa est. Trecentesimo
quippe anno post Romam conditam tabulae conpositae scriptaeque sunt, a quo
tempore ad hunc diem anni esse non longe minus sescenti videntur.
7. Dure autem scriptum esse in
istis legibus quid existimari potest? nisi duram esse legem putas, quae iudicem
arbitrumve iure datum, qui ob rem dicendam pecuniam accepisse convictus est,
capite poenitur aut quae furem manifestum ei, cui furtum factum est, in
servitutem tradit, nocturnum autem furem ius occidendi tribuit.
8. Dic enim, quaeso, dic, vir
sapientiae studiosissime, an aut iudicis illius perfidiam contra omnia iura
divina atque humana iusiurandum suum pecunia vendentis aut furis manifesti
intolerandam audaciam aut nocturni grassatoris insidiosam violentiam non dignam
esse capitis poena existumes?"
9. "Noli" inquit
Favorinus "ex me quaerere, quid ego existumem. Scis enim solitum esse me
pro disciplina sectae, quam colo, inquirere potius quam decernere.
10. Sed non levis existimator neque
aspernabilis est populus Romanus, cui delicta quidem istaec vindicanda, poenae
tamen huiuscemodi nimis durae esse visae sunt; passus enim est leges istas de
tam inmodico supplicio situ atque senio emori.
11. Sicut illud quoque non
humaniter scriptum improbavit, quod, si homo in ius vocatus morbo aut aetate
aeger ad ingrediendum invalidus est, arcera non sternitur, sed ipse aufertur et
iumento imponitur atque ex domo sua ad praetorem in comitium nova funeris facie
effertur. Quam enim ob causam morbo adfectus et ad respondendum pro sese non
idoneus iumento adhaerens in ius adversario deportatur?
12. Quod vero dixi videri quaedam
esse inpendio molliora, nonne tibi quoque videtur nimis esse dilutum, quod ita
de iniuria poenienda scriptum est: "Si iniuriam alteri faxit, viginti
quinque aeris poenae sunto." Quis enim erit tam inops, quem ab iniuriae faciendae
libidine viginti quinque asses deterreant?
13.
Itaque cum eam legem Labeo quoque vester in libris quos ad duodecim tabulas
conscripsit, non probaret: "..." inquit "L. Veratius fuit
egregie homo inprobus atque inmani vecordia. Is pro delectamento habebat os hominis liberi manus suae palma
verberare. Eum servus sequebatur ferens crumenam plenam assium; ut quemque
depalmaverat, numerari statim secundum duodecim tabulas quinque et viginti
asses iubebat." Propterea" inquit "praetores postea hanc
abolescere et relinqui censuerunt iniuriisque aestumandis recuperatores se
daturos edixerunt.
14.
Nonnulla autem in istis legibus ne consistere quidem, sicuti dixi, visa sunt,
velut illa lex talionis, cuius verba, nisi memoria me fallit, haec sunt:
"si membrum rupit, ni cum e pacto, talio esto."
15.
Praeter enim ulciscendi acerbitatem ne procedere quoque exsecutio iustae
talionis potest. Nam cui
membrum ab alio ruptum est, si ipsi itidem rumpere per talionem velit, quaero,
an efficere possit rumpendi pariter membri aequilibrium? In qua re primum ea
difficultas est inexplicabilis.
16.
Quid si membrum" inquit "alteri inprudens ruperit? quod enim per
inprudentiam factum est, retaliari per inprudentiam debet. Ictus quippe
fortuitus et consultus non cadunt sub eiusdem talionis similitudinem. Quonam igitur modo inprudentem poterit
imitari, qui in exsequenda talione non licentiae ius habet, sed inprudentiae?
17.
Sed et si prudens ruperit, nequaquam patietur aut altius se laedi aut latius. Quod cuiusmodi libra atque mensura caveri
possit, non reperio.
18. Quin etiam, si quid plus erit
aliterve conmissum, res fiet ridiculae atrocitatis, ut contraria actio mutuae
talionis oriatur et adolescat infinita quaedam reciprocatio talionum.
19. Nam de inmanitate illa secandi
partiendique humani corporis, si unus ob pecuniam debitam iudicatus addictusque
sit pluribus, non libet meminisse et piget dicere. Quid enim videri potest
efferatius, quid ab hominis ingenio diversius, quam quod membra et artus inopis
debitoris saevissimo laniatu distrahebantur, sicuti nunc bona venum distrahuntur?"
20. Tum
Sex. Caecilius amplexus
utraque manu Favorinum "tu es" inquit "unus profecto in nostra
memoria non Graiae modo, sed Romanae quoque rei peritissimus. Quis enim
philosophorum disciplinae suae leges tam scite atque docte callet, quam leges
tu nostras decemvirales percalluisti?
21.
sed quaeso tecum tamen, degrediare paulisper e curriculis istis disputationum
vestrarum academicis omissoque studio, quicquid lubitum est, arguendi
tuendique, consideres gravius, cuimodi sint ea, quae reprehendisti, nec ideo
contemnas legum istarum antiquitates, quod plerisque ipse iam populus Romanus
uti desiverit.
22.
Non enim profecto ignoras legum opportunitates et medelas pro temporum moribus
et pro rerum publicarum generibus ac pro utilitatum praesentium rationibus
proque vitiorum, quibus medendum est, fervoribus mutari atque flecti neque uno
statu consistere, quin, ut facies caeli et maris, ita rerum atque fortunae
tempestatibus varientur.
23.
Quid salubrius visum est rogatione illa Stolonis iugerum de numero praefinito?
quid utilius plebisscito Voconio de coercendis mulierum hereditatibus? quid tam
necessarium existimatum est propulsandae civium luxuriae quam lex Licinia et
Fannia aliaeque item leges sumptuariae? Omnia
tamen haec oblitterata et operta sunt civitatis opulentia quasi quibusdam
fluctibus exaestuantis.
24. Sed cur tibi esse visa est
inhumana lex omnium mea quidem sententia humanissima, quae iumentum dari iubet
aegro aut seni in ius vocato? Verba sunt haec de lege "si in ius
vocat":
25. "Si morbus aevitasve
vitium escit, qui in ius vocabit, iumentum dato; si nolet, arceram ne
sternito."
26. An tu forte morbum appellari
hic putas aegrotationem gravem cum febri rapida et quercera iumentumque dici
pecus aliquod unicum tergo vehens? ac propterea minus fuisse humanum existumas
aegrotum domi suae cubantem iumento inpositum in ius rapi? Hoc, mi Favorine,
nequaquam ita est.
27. Nam "morbus" in lege
ista non febriculosus neque nimium gravis, sed vitium aliquod inbecillitatis
atque invalentiae demonstratur, non periculum vitae ostenditur. Ceteroqui
morbum vehementiorem vim graviter nocendi habentem legum istarum scriptores
alio in loco non per se "morbum", sed "morbum sonticum"
appellant.
28. "Iumentum" quoque
non id solum significat, quod nunc dicitur; sed vectaculum etiam, quod
adiunctis pecoribus trahebatur, veteres nostri "iumentum" a
"iungendo" dixerunt.
29. "Arcera" autem
vocabatur plaustrum tectum undique et munitum quasi arca quaedam magna
vestimentis instrata, qua nimis aegri aut senes portari cubantes solebant.
30. Quaenam tibi igitur acerbitas
esse visa est, quod in ius vocato paupertino homini vel inopi, qui aut pedibus
forte aegris esset aut quo alio casu ingredi non quiret, plaustrum esse dandum
censuerunt? neque insterni tamen delicate, arceram iusserunt, quoniam satis
esset invalido cuimodi vectaculum. Atque id fecerunt, ne causatio ista aegri
corporis perpetuam vacationem daret fidem detractantibus iurisque actiones
declinantibus.
31. Sed enim ipsum vide. Iniurias
factas quinque et viginti assibus sanxerunt. Non omnino omnes, mi Favorine,
iniurias aere isto pauco diluerunt, tametsi haec ipsa paucitas assium grave
pondus aeris fuit; nam librariis assibus in ea tempestate populus usus est.
32.
Sed iniurias atrociores, ut de osse fracto, non liberis modo, verum etiam
servis factas inpensiore damno vindicaverunt, quibusdam autem iniuriis talionem
quoque adposuerunt.
33.
Quam quidem tu talionem, vir optime, iniquius paulo insectatus es ac ne
consistere quidem dixisti lepida quadam sollertia verborum, quoniam talioni par
non sit talio neque rumpi membrum facile possit ad alterius rupturae, ut ais
tu, "aequilibrium".
34.
Verum est, mi Favorine, talionem parissimam fieri difficillime. Sed decemviri
minuere atque exstinguere volentes huiuscemodi violentiam pulsandi atque
laedendi talione, eo quoque metu coercendos esse homines putaverunt neque eius,
qui membrum alteri rupisset et pacisci tamen de talione redimenda nollet,
tantam esse habendam rationem arbitrati sunt, ut, an prudens inprudensne
rupisset, spectandum putarent aut talionem in eo vel ad amussim aequiperarent
vel in librili perpenderent; sed potius eundem animum eundemque impetum in
eadem parte corporis rumpenda, non eundem quoque casum exigi voluerunt, quoniam
modus voluntatis praestari posset, casus ictus non posset.
35.
Quod si ita est, ut dico et ut ipse aequitatis habitus demonstrat, taliones
illae tuae reciprocae argutiores profecto quam veriores fuerunt.
36.
Sed quoniam acerbum quoque esse hoc genus poenae putas, vae, obsecro te, ista
acerbitas est, si idem fiat in te, quod tute in alio feceris? praesertim cum habeas
facultatem paciscendi et non necesse sit pati talionem, nisi eam tu elegeris.
37.
Quod edictum autem praetorum de aestimandis iniuriis probabilius esse existimas
nolo hoc ignores hanc quoque ipsam talionem ad aestimationem iudicis redigi
necessario solitam.
38.
Nam si reus, qui depecisci noluerat, iudici talionem imperanti non parebat,
aestimata lite iudex hominem pecuniae damnabat, atque ita, si reo et pactio
gravis et acerba talio visa fuerat, severitas legis ad pecuniae multam redibat.
39.
Restat, ut ei, quod de sectione partitioneque corporis inmanissimum esse tibi visum
est, respondeam. Omnibus quidem virtutum generibus exercendis colendisque
populus Romanus e parva origine ad tantae amplitudinis instar emicuit, sed
omnium maxime atque praecipue fidem coluit sanctamque habuit tam privatim quam
publice.
40.
Sic consules, clarissimos viros, hostibus confirmandae fidei publicae causa
dedidit, sic clientem in fidem acceptum cariorem haberi quam propinquos
tuendumque esse contra cognatos censuit, neque peius ullum facinus existimatum
est, quam si qui probaretur clientem divisui habuisse.
41.
Hanc autem fidem maiores nostri non modo in officiorum vicibus, sed in
negotiorum quoque contractibus sanxerunt maximeque in pecuniae mutuaticae usu
atque commercio: adimi enim putaverunt subsidium hoc inopiae temporariae, quo
communis omnium vita indiget, si perfidia debitorum sine gravi poena eluderet.
42.
Confessi igitur aeris ac debiti iudicatis triginta dies sunt dati conquirendae
pecuniae causa, quam dissoluerent, eosque dies decemviri "iustos"
appellaverunt,
43.
velut quoddam iustitium, id est iuris inter eos quasi interstitionem quandam et
cessationem, quibus diebus nihil cum his agi iure posset.
44.
Post deinde, nisi dissoluerant, ad praetorem vocabantur et ab eo, quibus erant
iudicati, addicebantur, nervo quoque aut compedibus vinciebantur.
45.
Sic enim sunt, opinor, verba legis: "Aeris confessi rebusque iure
iudicatis triginta dies iusti sunto. Post deinde manus iniectio esto, in ius
ducito. Ni iudicatum facit
aut quis endo eo in iure vindicit, secum ducito, vincito aut nervo aut compedibus.
Quindecim pondo ne minore aut si volet maiore vincito. Si volet, suo vivito. Ni suo
vivit, qui eum vinctum habebit, libras farris endo dies dato. Si volet, plus
dato."
46.
Erat autem ius interea paciscendi ac, nisi pacti forent, habebantur in vinculis
dies sexaginta.
47.
Inter eos dies trinis nundinis continuis ad praetorem in comitium
producebantur, quantaeque pecuniae iudicati essent, praedicabatur. Tertiis
autem nundinis capite poenas dabant aut trans Tiberim peregre venum ibant.
48.
Sed eam capitis poenam sanciendae, sicuti dixi, fidei gratia horrificam
atrocitatis ostentu novisque terroribus metuendam reddiderunt. Nam si plures
forent, quibus reus esset iudicatus, secare, si vellent, atque partiri corpus
addicti sibi hominis permiserunt.
49.
Et quidem verba ipsa legis dicam, ne existimes invidiam me istam forte
formidare: "Tertiis" inquit "nundinis partis secanto. Si plus
minusve secuerunt, se fraude esto."
50.
Nihil profecto inmitius, nihil inmanius, nisi, ut reapse apparet, eo consilio
tanta inmanitas poenae denuntiatast, ne ad eam umquam perveniretur.
51.
Addici namque nunc et vinciri multos videmus, quia vinculorum poenam deterrimi
homines contemnunt,
52.
dissectum esse antiquitus neminem equidem neque legi neque audivi, quoniam
saevitia ista poenae contemni non quitast.
53.
An putas, Favorine, si non illa etiam ex duodecim tabulis de testimoniis falsis
poena abolevisset et si nunc quoque, ut antea, qui falsum testimonium dixisse
convictus esset, e saxo Tarpeio deiceretur, mentituros fuisse pro testimonio
tam multos, quam videmus? Acerbitas
plerumque ulciscendi maleficii bene atque caute vivendi disciplinast.
54. Historia de Metto Fufetio
Albano nobis quoque non admodum numero istiusmodi libros lectitantibus ignota
non est, qui, quoniam pactum atque condictum cum rege populi Romani perfide
ruperat, binis quadrigis evinctus in diversa nitentibus laceratus est. Novum
atque asperum supplicium quis negat? sed, quid elegantissimus poeta dicat,
vide: at tu dictis, Albane, maneres."
55. Haec taliaque alia ubi Sextus
Caecilius omnibus, qui aderant, ipso quoque Favorino adprobante atque laudante
disseruit, nuntiatum est Caesarem iam salutari, et separati sumus.
|