Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER VICESIMUS
    • III. Quam ob causam L. Accius poeta in pragmaticis sicinnistas "nebuloso nomine" esse dixerit.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III. Quam ob causam L. Accius poeta in pragmaticis sicinnistas "nebuloso nomine" esse dixerit.

1. Quos "sicinistas" vulgus dicit, qui rectius locuti sunt, "sicinnistas" "n" littera gemina dixerunt.

2. Sicinnium enim genus veteris saltationis fuit. Saltabundi autem canebant, quae nunc stantes canunt.

3. Posuit hoc verbum L. Accius poeta in pragmaticis appellarique "sicinnistas" ait "nebuloso nomine"; credo propterea "nebuloso", quod, sicinnium cur diceretur, obscurum esset.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License