1.
Commentationum suarum artiumque, quas discipulis tradebat, Aristoteles
philosophus, regis Alexandri magister, duas species habuisse dicitur. Alia erant, quae nominabat exoterika,
alia quae appellabat akroatika.
2. Exoterika dicebantur quae ad
rhetoricas meditationes facultatemque argutiarum civiliumque rerum notitiam
conducebant,
3. akroatika autem vocabantur, in
quibus philosophia remotior subtiliorque agitabatur quaeque ad naturae
contemplationes disceptationesve dialecticas pertinebant.
4. Huic disciplinae, quam dixi,
akroatikei tempus exercendae dabat in Lycio matutinum nec ad eam quemquam
temere admittebat, nisi quorum ante ingenium et eruditionis elementa atque in
discendo studium laboremque explorasset.
5. Illas vero exotericas
auditiones exercitiumque dicendi eodem in loco vesperi faciebat easque vulgo
iuvenibus sine dilectu praebebat, atque eum deilinon peripateton appellabat,
illum alterum supra heothinon; utroque enim tempore ambulans disserebat.
6. Libros quoque suos, earum
omnium rerum conmentarios, seorsum divisit, ut alii "exoterici"
dicerentur, partim "acroatici".
7. Eos libros generis
"acroatici" cum in vulgus ab eo editos rex Alexander cognovisset
atque ea tempestate armis exercitum omnem prope Asiam teneret regemque ipsum
Darium proeliis et victoriis urgeret, in illis tamen tantis negotiis litteras
ad Aristotelem misit non eum recte fecisse, quod disciplinas acroaticas, quibus
ab eo ipse eruditus foret, libris foras editis involgasset:
8. "Nam qua" inquit
"alia re praestare ceteris poterimus, si ea, quae ex te accepimus, omnium
prosus fient communia? quippe ego doctrina anteire malim quam copiis atque
opulentiis."
9. Rescripsit ei Aristoteles ad
hanc sententiam: "Acroaticos libros, quos editos quereris et non proinde
ut arcana absconditos, neque editos scito esse neque non editos, quoniam his
solis cognobiles erunt, qui nos audiverunt."
10. Exempla utrarumque litterarum
sumpta ex Andronici philosophi libro subdidi. An autem prosus in utriusque
epistula brevitatis elegantissimae filum tenuissimum ...
11. Alexandros Aristotelei eu
prattein. Ouk orthos epoiesas ekdous tous akroatikous ton logon. Tini gar de
dioisomen hmeis ton allon, ei kath'hous epaideuthemen logous, houtoi panton
esontai koinoi? Ego de bouloimen an tais peri ta arista empeiriais e tais
dynamesin diapherein. Erroso.
12.
Aristoteles basilei Alexandroi eu prattein. Egrapsas moiperi ton akroatikon
logon oiomenos dein autous phylattein en aporrhetois. Isthi oun autous kai
ekdedomenous kai me ekdedomenous; xynetoi gar eisin monois tois hemon
akousasin. Errhoso, Alexandre basileu.
13.
Hoc ego verbum xynetoi gar eisin quaerens uno itidem verbo dicere aliud non
repperi, quam est scriptum a M. Catone in sexta origine: "Itaque ego"
inquit "cognobiliorem cognitionem esse arbitror."
|