1.
Favorinus philosophus adulescenti veterum verborum cupidissimo et plerasque
voces nimis priscas et ignotas in cotidianis communibusque sermonibus
expromenti: "Curius" inquit "et Fabricius et Coruncanius,
antiquissimi viri, et his antiquiores Horatii illi trigemini plane ac dilucide
cum suis fabulati sunt neque Auruncorum aut Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi
coluisse Italiam dicuntur, sed aetatis suae verbis locuti sunt;
2.
tu autem, proinde quasi cum matre Evandri nunc loquare, sermone abhinc multis
annis iam desito uteris, quod scire atque intellegere neminem vis, quae dicas.
Nonne, homo inepte, ut, quod vis, abunde consequaris, taces?
3.
Sed antiquitatem tibi placere ais, quod honesta et bona et sobria et modesta
sit.
4.
Vive ergo moribus praeteritis, loquere verbis praesentibus atque id, quod a C.
Caesare, excellentis ingenii ac prudentiae viro, in primo de analogia libro
scriptum est, habe semper in memoria atque in pectore, ut "tamquam
scopulum, sic fugias inauditum atque insolens verbum"."
|