1.
"Ex iure manum consertum" verba sunt ex antiquis actionibus, quae,
cum lege agitur et vindiciae contenduntur, dici nunc quoque apud praetorem
solent.
2. Rogavi
ego Romae grammaticum, celebri hominem fama et multo nomine, quid haec verba
essent? Tum ille me despiciens "aut erras," inquit "adulescens,
aut ludis; rem enim doceo grammaticam, non ius respondeo; si quid igitur ex
Vergilio, Plauto, Ennio quaerere habes, quaeras licet."
3.
"Ex Ennio ergo" inquam "est, magister, quod quaero.
4. Ennius
enim verbis hisce usus est." Cumque ille demiratus aliena haec esse a
poetis et haud usquam inveniri in carminibus Ennii diceret, tum ego hos versus
ex octavo annali absentes dixi - nam forte eos tamquam insigniter praeter alios
factos memineram -:
pellitur e medio sapientia, vi geritur res;
spernitur orator bonus, horridus miles amatur.
Haut doctis dictis certantes nec maledictis
miscent inter sese inimicitiam agitantes,
non ex iure manum consertum, sed magis ferro
rem repetunt regnumque petunt, vadunt solida vi.
5. Cum
hos ego versus Ennianos dixissem, "credo" inquit grammaticus
"iam tibi. Sed tu velim credas mihi Quintum Ennium didicisse hoc non ex
poeticae litteris, set ex iuris aliquo perito. Eas igitur tu
quoque" inquit "et discas, unde Ennius didicit."
6.
Usus consilio sum magistri, quod docere ipse debuerat, a quo discerem,
praetermonstrantis. Itaque id, quod ex iureconsultis quodque ex libris eorum
didici, inferendum his conmentariis existimavi, quoniam, in medio rerum et
hominum vitam qui colunt, ignorare non oportet verba actionum civilium
celebriora.
7.
"Manum conserere" ... Nam de qua re disceptatur in iure in re
praesenti, sive ager sive quid aliud est, cum adversario simul manu prendere et
in ea re sollemnibus verbis vindicare, id est "vindicia".
8.
Correptio manus in re atque in loco praesenti apud praetorem ex duodecim
tabulis fiebat, in quibus ita scriptum est: "si qui in iure manum
conserunt."
9. Sed
postquam praetores propagatis Italiae finibus datis iurisdictionibus negotiis
occupati proficisci vindiciarum dicendarum causa ad longinquas res gravabantur,
institutum est contra duodecim tabulas tacito consensu, ut litigantes non in
iure apud praetorem manum consererent, sed "ex iure manum consertum"
vocarent, id est alter alterum ex iure ad conserendam manum in rem, de qua
ageretur, vocaret atque profecti simul in agrum, de quo litigabatur, terrae
aliquid ex eo, uti unam glebam, in ius in urbem ad praetorem deferrent et in ea
gleba tamquam in toto agro vindicarent.
10.
Idcirco Ennius significare volens non, ut ad praetorem solitum est, legitumis
actionibus neque ex iure manum consertum, sed bello ferroque et vera vi atque
solida ...; quod videtur dixisse conferens vim illam civilem et festucariam,
quae verbo diceretur, non quae manu fieret, cum vi bellica et cruenta.
|