Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
Caput XI ...1. P. Lavini liber est non incuriose factus. Is inscriptus est de verbis sordidis. 2. In eo scripsit "sculnam" vulgo dici quasi "seculnam"; "quem, qui elegantius" inquit "loquuntur, "sequestrem" appellant." 3. Utrumque vocabulum a sequendo factum est, quod eius, qui electus sit, utraque pars fidem sequatur. 4. "Sculnam" autem scriptum esse in logistorico M. Varronis, qui inscribitur Catus, idem Lavinius in eodem libro admonet. 5. Sed quod apud sequestrem depositum erat, "sequestro positum" per adverbium dicebant. Cato de Ptolomaeo contra Thermum: "Per deos immortales, nolite vos atque ..." |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |