1. Auctor
historiae Graecae gravissimus Thucydides Lacedaemonios, summos bellatores, non
cornuum tubarumve signis, sed tibiarum modulis in proeliis esse usos refert non
prorsus ex aliquo ritu religionum neque rei divinae gratia neque autem, ut
excitarentur atque evibrarentur animi, quod cornua et litui moliuntur, sed
contra, ut moderatiores modulatioresque fierent, quod tibicinis numeris
temperatur.
2. Nihil
adeo in congrediendis hostibus atque in principiis proeliorum ad salutem
virtutemque aptius rati, quam si permulti sonis mitioribus non inmodice ferocirent.
3. Cum
procinctae igitur classes erant et instructa acies coeptumque in hostem
progredi, tibicines inter exercitum positi canere inceptabant.
4. Ea ibi
praecentione tranquilla et delectabili atque adeo venerabili ad quandam quasi
militaris musicae disciplinam vis et impetus militum, ne sparsi dispalatique
proruerent, cohibebatur.
5. Sed
ipsius illius egregii scriptoris uti verbis libet, quae et dignitate et fide
graviora sunt: Kai meta tauta he xynodos en; Argeioi men kai hoi symmachoi
entonos orgei chorountes, Lakedaimonioi de bradeos kai hypo auleton pollon
nomou enkathestoton ou tou theiou charin, all'hina homalos meta rhythmou bainontes
proselthoien kai me diaspastheie autois he taxis, hoper philei ta megala
stratopeda en tais prosodois poiein.
6.
Cretenses quoque proelia ingredi solitos memoriae datum est praecinente ac
praemoderante cithara gressibus;
7.
Alyattes autem, rex terrae Lydiae more atque luxu barbarico praeditus, cum
bellum Milesiis faceret, ut Herodotus in historiis tradit, concinentes habuit fistulatores
et fidicines atque feminas etiam tibicinas in exercitu atque in procinctu
habuit, lascivientium delicias conviviorum.
8. Sed
enim Achaeos Homerus pugnam indipisci ait non fidicularum tibiarumque, sed mentium
animorumque concentu conspiratuque tacito nitibundos:
hoi d'ar'isan sigei menea pneiontes Achaioi
ei thymoi memaotes alexemen alleloisin.
9. Quid
ille vult ardentissimus clamor militum Romanorum, quem in congressibus
proeliorum fieri solitum scriptores annalium memoravere? contrane institutum
fiebat antiquae disciplinae tam probabile? an tum et gradu clementi et silentio
est opus, cum ad hostem itur in conspectu longinquo procul distantem, cum vero
prope ad manus ventum est, tum iam e propinquo hostis et impetu propulsandus et
clamore terrendus est?
10. Ecce
autem per tibicinia Laconica tibiae quoque illius contionariae in mentem venit,
quam C. Graccho cum populo agente praeisse ac praeministrasse modulos ferunt.
11. Sed
nequaquam sic est, ut a vulgo dicitur, canere tibia solitum, qui pone eum
loquentem staret, et variis modis tum demulcere animum actionemque eius, tum
intendere.
12. Quid
enim foret ista re ineptius, si, ut planipedi saltanti, ita Graccho contionanti
numeros et modos et frequentamenta quaedam varia tibicen incineret?
13. Sed
qui hoc compertius memoriae tradiderunt, stetisse in circumstantibus dicunt
occultius, qui fistula brevi sensim graviusculum sonum inspiraret ad
reprimendum sedandumque inpetus vocis eius effervescentes;
14. namque
inpulsu et instinctu extraneo naturalis illa Gracchi vehementia indiguisse non,
opinor, existimanda est.
15. M.
tamen Cicero fistulatorem istum utrique rei adhibitum esse a Graccho putat, ut
sonis tum placidis tum citatis aut demissam iacentemque orationem eius erigeret
aut ferocientem saevientemque cohiberet.
16. Verba
ipsius Ciceronis apposui: "Itaque idem Gracchus, quod potes audire,
Catule, ex Licinio cliente tuo, litterato homine, quem servum sibi ille habuit
ad manum, cum eburnea solitus est habere fistula, qui staret occulte post
ipsum, cum contionaretur, peritum hominem, qui inflaret celeriter eum sonum,
qui illum aut remissum excitaret aut a contentione revocaret."
17. Morem
autem illum ingrediendi ad tibicinum modulos proelii institutum esse a
Lacedaemonis Aristoteles in libris problematon scripsit, quo manifestior fieret
exploratiorque militum securitas et alacritas.
18.
"Nam diffidentiae" inquit "et timori cum ingressione huiuscemodi
minime convenit, et maesti atque formidantes ab hac tam intrepida ac tam decora
incedendi modulatione alieni sunt."
19. Verba
pauca Aristotelis super ea re apposui: Dia ti, epeidan kindynevein mellosin,
pros aulon embainousin? hina tous deilous aschemonountas ginoskosin. ...
|