1. Qui de
virgine capienda scripserunt, quorum diligentissime scripsit Labeo Antistius,
minorem quam annos sex, maiorem quam annos decem natam negaverunt capi fas
esse;
2. item
quae non sit patrima et matrima;
3. item
quae lingua debili sensuve aurium deminuta aliave qua corporis labe insignita
sit;
4. item
quae ipsa aut cuius pater emancipatus sit, etiamsi vivo patre in avi potestate
sit;
5. item
cuius parentes alter ambove servitutem servierunt aut in negotiis sordidis
versantur.
6. Sed et
eam, cuius soror ad id sacerdotium lecta est, excusationem mereri aiunt; item
cuius pater flamen aut augur aut quindecimvirum sacris faciundis aut
septemvirum epulonum aut Salius est.
7.
Sponsae quoque pontificis et tubicinis sacrorum filiae vacatio a sacerdotio
isto tribui solet.
8.
Praeterea Capito Ateius scriptum reliquit neque eius legendam filiam, qui
domicilium in Italia non haberet, et excusandam eius, qui liberos tres haberet.
9. Virgo
autem Vestalis, simul est capta atque in atrium Vestae deducta et pontificibus
tradita est, eo statim tempore sine emancipatione ac sine capitis minutione e
patris potestate exit et ius testamenti faciundi adipiscitur.
10. De
more autem rituque capiundae virginis litterae quidem antiquiores non exstant,
nisi, quae capta prima e t, a Numa rege esse captam.
11. Sed
Papiam legem invenimus, qua cavetur, ut pontificis maximi arbitratu virgines e
populo viginti legantur sortitioque in contione ex eo numero fiat et, cuius
virginis ducta erit, ut eam pontifex maximus capiat eaque Vestae fiat.
12. Sed ea sortitio ex lege Papia
non necessaria nunc videri solet. Nam si quis honesto loco natus adeat
pontificem maximum atque offerat ad sacerdotium filiam suam, cuius dumtaxat
salvis religionum observationibus ratio haberi possit, gratia Papiae legis per
senatum fit.
13. "Capi" autem virgo
propterea dici videtur, quia pontificis maximi manu prensa ab eo parente, in
cuius potestate est, veluti bello capta abducitur.
14. In libro primo Fabii Pictoris,
quae verba pontificem maximum dicere oporteat, cum virginem capiat, scriptum
est. Ea verba haec sunt: "Sacerdotem Vestalem, quae sacra faciat, quae ius
siet sacerdotem Vestalem facere pro populo Romano Quiritibus, uti quae optima
lege fuit, ita te, Amata, capio."
15.
Plerique autem "capi" virginem solam debere dici putant. Sed flamines
quoque Diales, item pontifices et augures "capi" dicebantur.
16.
L. Sulla rerum gestarum libro secundo ita scripsit: "P. Cornelius, cui
primum cognomen Sullae impositum est, flamen Dialis captus."
17.
M. Cato de Lusitanis, cum Servium Galbam accusavit: "Tamen dicunt deficere
voluisse. Ego me nunc volo ius
pontificium optime scire; iamne ea causa pontifex capiar? si volo augurium
optime tenere, ecquis me ob eam rem augurem capiat?"
18. Praeterea in commentariis
Labeonis, quae ad duodecim tabulas composuit, ita scriptum est: "Virgo
Vestalis neque heres est cuiquam intestato, neque intestatae quisquam, sed bona
eius in publicum redigi aiunt. Id quo iure fiat, quaeritur."
19. "Amata" inter
capiendum a pontifice maximo appellatur, quoniam, quae prima capta est, hoc
fuisse nomen traditum est.
|