1. Qui
sunt leves et futtiles et inportuni locutores quique nullo rerum pondere innixi
verbis uvidis et lapsantibus diffluunt, eorum orationem bene existimatum est in
ore nasci, non in pectore; linguam autem debere aiunt non esse liberam nec
vagam, sed vinclis de pectore imo ac de corde aptis moveri et quasi gubernari.
2. Sed
enim videas quosdam scatere verbis sine ullo iudicii negotio cum securitate
multa et profunda, ut loquentes plerumque videantur loqui sese nescire.
3. Ulixen
contra Homerus, virum sapienti facundia praeditum, vocem mittere ait non ex
ore, sed ex pectore, quod scilicet non ad sonum magis habitumque vocis quam ad
sententiarum penitus conceptarum altitudinem pertineret, petulantiaeque
verborum coercendae vallum esse oppositum dentium luculente dixit, ut loquendi
temeritas non cordis tantum custodia atque vigilia cohibeatur, sed et quibusdam
quasi excubiis in ore positis saepiatur.
4.
Homerica, de quibus supra dixi, haec sunt:
all'hote de opa te megalen ek stetheos heie,
et:
poion se epos phygein herkos odonton.
5. M.
Tullii quoque verba posui, quibus stultam et inanem dicendi copiam graviter et
vere detestatus est:
6. "Dummodo" inquit
"hoc constet neque infantiam eius, qui rem norit, sed eam explicare
dicendo non queat, neque inscientiam illius, cui res non subpetat, verba non
desint, esse laudandam: quorum si alterum sit optandum, malim equidem
indisertam prudentiam quam stultam loquacitatem."
7. Item in libro de oratore primo
verba haec posuit: "Quid enim est tam furiosum quam verborum vel optimorum
atque ornatissimorum sonitus inanis nulla subiecta sententia nec
scientia?"
8. Cumprimis autem M. Cato
atrocissimus huiusce vitii insectator est.
9. Namque in oratione, quae
inscripta est si se Caelius tribunus plebis appellasset: "numquam"
inquit "tacet, quem morbus tenet loquendi tamquam veternosum bibendi atque
dormiendi. Quod si non coveniatis, cum convocari iubet, ita cupidus
orationis conducat, qui auscultet. Itaque auditis, non auscultatis, tamquam
pharmacopolam. Nam eius verba audiuntur; verum se nemo committit, si aeger
est."
10.
Idem Cato in eadem oratione eidem M. Caelio tribuno plebi vilitatem obprobrans
non loquendi tantum, verum etiam tacendi: "frusto" inquit "panis
conduci potest, vel uti taceat vel uti loquatur."
11.
Neque non merito Homerus unum ex omnibus Thersitam ametroepe et akritomython
appellat verbaque illius multa et akosma strepentium sine modo graculorum
similia esse dicit.
12.
Quid enim est aliud ekoloa? Eupolidis quoque versus de id genus hominibus
consignatissime factus est:
lalein aristos, adynatotatos legein,
quod Sallustius noster imitari volens sic scribit:
13.
"loquax" inquit "magis quam facundus."
14.
Quapropter Hesiodus, poetarum prudentissimus, linguam non vulgandam, sed
recondendam esse dicit proinde ut thesaurum, eiusque esse in promendo gratiam
plurimam, si modesta et parca et modulata sit:
glosses toi thesauros en anthropoisin aristos,
pheidoles pleiste de charis kata metron iouses.
15.
Epicharmium quoque illud non inscite se habet:
ou legein tyg'essi deinos, alla sigan adynatos,
16.
ex quo hoc profecto sumptum est: "qui cum loqui non posset, tacere non
potuit."
17.
Favorinum ego audivi dicere versus istos Euripidi:
achalinon stomaton
anomou t'aphrosynas
to telos dystychia,
non de his tantum factos accipi debere, qui impia aut inlicita dicerent, sed
vel maxime de hominibus quoque posse dici stulta et inmodica blaterantibus,
quorum lingua tam prodiga infrenisque sit, ut fluat semper et aestuet
conluvione verborum taeterrima, quod genus homines a Graecis significantissimo
vocabulo kataglossoi appellantur.
18.
Valerium Probum, grammaticum inlustrem, ex familiari eius, docto viro, comperi
Sallustianum illud: "satis eloquentiae, sapientiae parum", brevi
antequam vita decederet, sic legere coepisse et sic a Sallustio relictum
affirmavisse: "satis loquentiae, sapientiae parum", quod
"loquentia" novatori verborum Sallustio maxime congrueret,
"eloquentia" cum insipientia minime conveniret.
19.
Huiuscemodi autem loquacitatem verborumque turbam magnitudine inani vastam
facetissimus poeta Aristophanes insignibus vocabulis denotavit in his versibus:
anthropon agriopoion, authadostomon,
echont'achalinon, akrates, apyloton stoma,
aperilaleton, kompophakelorrhemona,
20.
neque minus insigniter veteres quoque nostri hoc genus homines in verba
proiectos "locutuleios" et "blaterones" et
"linguaces" dixerunt.
|