Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • XVI. Quod verba istaec Quadrigari ex annali tertio "ibi mille hominum occiditur" non licenter neque de poetarum figura, sed ratione certa et proba grammaticae disciplinae dicta sunt.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVI. Quod verba istaec Quadrigari ex annali tertio "ibi mille hominum occiditur" non licenter neque de poetarum figura, sed ratione certa et proba grammaticae disciplinae dicta sunt.

1. Quadrigarius in tertio annalium ita scripsit: "Ibi occiditur mille hominum."

2. "Occiditur", inquit, non "occiduntur". Item Lucilius in tertio satirarum:
ad portam mille a porta est; exinde Salernum,
"mille" inquit "est" non "mille sunt".

3. Varro in XVII. humanarum: "Ad Romuli initium plus mille et centum annorum est."

4. M. Cato in primo originum: "Inde est ferme mille passum."

5. M. Cicero in sexta in Antonium: "Itane Ianus medius in L. Antonii clientela est? quis umquam in illo Iano inventus est, qui L. Antonio mille nummum ferret expensum?"

6. In his atque in multis aliis "mille" numero singulari dictum est;

7. neque hoc, ut quidam putant, vetustati concessum est aut per figurarum concinnitatem admissum est, sed sic videtur ratio poscere.

8. "Mille" enim non pro eo ponitur, quod Graece chilioi dicitur, sed quod chilias, et sicuti una chilias et duae chiliades, ita "unum mille" et "duo milia" certa atque directa ratione dicitur.

9. Quamobrem id quoque recte et probabiliter dici solitum "mille denarium in arca est" et "mille equitum in exercitu est".

10. Lucilius autem, praeterquam supra posui, alio quoque in loco id manifestius demonstrat; nam in libro XV. ita dicit:

11. hunc, milli passum qui vicerit atque duobus,
Campanus sonipes succussor nullus sequetur
maiore in spatio ac diversus videbitur ire;

12. item in libro nono:
tu milli nummum potes uno quaerere centum;

13. "milli passum" dixit pro "mille passibus" et "uno milli nummum" pro "unis mille nummis" aperteque ostendit "mille" et vocabulum esse et singulari numero dici eiusque plurativum esse "milia" et casum etiam capere ablativum.

14. Neque ceteros casus requiri oportet, cum sint alia pleraque vocabula, quae in singulos tantum casus, quaedam etiam, quae in nullum inclinentur.

15. Quapropter nihil iam dubium est, quin M. Cicero in oratione, quam scripsit Pro Milone, ita scriptum reliquerit: "Ante fundum Clodi, quo in fundo propter insanas illas substructiones facile mille hominum versabatur valentium", non "versabantur", quod in libris minus accuratis scriptum est; alia enim ratione "mille homines", alia "mille hominum" dicendum est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License