1. In
XIV. rerum divinarum libro M. Varro doctissimum tunc civitatis hominem L.
Aelium errasse ostendit, quod vocabulum Graecum vetus traductum in linguam
Romanam, proinde atque si primitus Latine fictum esset, resolverit in voces
Latinas ratione etymologica falsa.
2. Verba
ipsa super ea re Varronis posuimus: "In quo L. Aelius noster, litteris
ornatissimus memoria nostra, erravit aliquotiens. Nam aliquot verborum
Graecorum antiquiorum, proinde atque essent propria nostra, reddidit causas
falsas. Non enim "leporem" dicimus, ut ait, quod est levipes, sed quod
est vocabulum anticum Graecum. Multa vetera illorum ignorantur, quod pro his
aliis nunc vocabulis utuntur; et illorum esse plerique ignorent
"Graecum", quod nunc nominant Hellena, "puteum", quod
vocant phrear, "leporem", quod lagoon dicunt. In quo non modo L. Aelii ingenium non
reprehendo, sed industriam laudo: successum enim fert fortuna, experientiam
laus sequitur."
3. Haec Varro in primore libro
scripsit, de ratione vocabulorum scitissime, de usu utriusque linguae
peritissime, de ipso L. Aelio clementissime.
4. Sed in posteriore eiusdem
libri parte "furem" dicit ex eo dictum, quod veteres Romani
"furvum" atrum appellaverint et fures per noctem, quae atra sit,
facilius furentur.
5. Nonne sic videtur Varro de
fure, tamquam L. Aelius de lepore? Nam quod a Graecis nunc kleptes dicitur,
antiquiore Graeca lingua phor dictum est. Hinc per adfinitatem
litterarum, qui phor Graece, est Latine "fur".
6.
Sed ea res fugeritne tunc Varronis memoriam, an contra aptius et cohaerentius
putarit "furem" a "furvo", id est nigro, appellari, in hac
re de viro tam excellentis doctrinae non meum iudicium est.
|