1.
In antiquis annalibus memoria super libris Sibyllinis haec prodita est:
2.
Anus hospita atque incognita ad Tarquinium Superbum regem adiit novem libros
ferens, quos esse dicebat divina oracula; eos velle venundare.
3.
Tarquinius pretium percontatus est. Mulier nimium atque inmensum poposcit;
4.
rex, quasi anus aetate desiperet, derisit.
5.
Tum illa foculum coram cum igni apponit, tris libros ex novem deurit et, ecquid
reliquos sex eodem pretio emere vellet, regem interrogavit.
6.
Sed enim Tarquinius id multo risit magis dixitque anum iam procul dubio
delirare.
7.
Mulier ibidem statim tris alios libros exussit atque id ipsum denuo placide
rogat, ut tris reliquos eodem illo pretio emat.
8.
Tarquinius ore iam serio atque attentiore animo fit, eam constantiam
confidentiamque non insuper habendam intellegit, libros tris reliquos mercatur
nihilo minore pretio, quam quod erat petitum pro omnibus.
9.
Sed eam mulierem tunc a Tarquinio digressam postea nusquam loci visam
constitit.
10.
Libri tres in sacrarium conditi "Sibyllini" appellati;
11.
ad eos quasi ad oraculum quindecimviri adeunt, cum di immortales publice
consulendi sunt.
|