1.
Figurarum, quae geometrae appellant, genera sunt duo, "planum" et
"solidum".
2. Haec
ipsi vocant epipedon kai stereon. "Planum" est, quod in duas partis
solum lineas habet, qua latum est et qua longum: qualia sunt triquetra et
quadrata, quae in area fiunt, sine altitudine.
3.
"Solidum" est, quando non longitudines modo et latitudines planas
numeri linearum efficiunt, sed etiam extollunt altitudines, o quales sunt ferme
metae triangulae, quas "pyramidas" appellant, vel qualia sunt
quadrata undique, quae kybous illi nos "quadrantalia" dicimus.
4. Kybos
enim est figura ex omni latere quadrata, "quales sunt" inquit M.
Varro "tesserae, quibus in alticolo luditur, ex quo ipsae quoque
appellatae kyboi."
5. In
numeris etiam similiter Kybos dicitur, cum omne latus eiusdem numeri
aequabiliter in sese solvitur, sicuti fit, cum ter terna ducuntur atque ipse
numerus terplicatur.
6. Huius
numeri cubum Pythagoras vim habere lunaris circuli dixit, quod et luna orbem
suum lustret septem et viginti diebus et numerus ternio, qui trias Graece
dicitur tantundem efficiat in cubo.
7.
"Linea" autem a nostris dicitur, quam grammen Graeci nominant.
8. Eam M.
Varro ita definit: "Linea est" inquit "longitudo quaedam sine
latitudine et altitudine.
9.
Eukleides autem brevius praetermissa altitudine: "gramme" inquit
"est mekos aplates", quod exprimere uno Latine verbo non queas, nisi
audeas dicere "inlatabile".
|