1. Versus
istos ex georgicis Vergilii plerique omnes sic legunt:
at sapor indicium faciet manifestus et ora
tristia temptantum sensu torquebit amaro.
2.
Hyginus autem, non hercle ignobilis grammaticus, in commentariis, quae in
Vergilium fecit, confirmat et perseverat non hoc a Vergilio relictum, sed quod
ipse invenerit in libro, qui fuerit ex domo atque familia Vergilii:
et ora
tristia temptantum sensus torquebit amaror,
3. neque
id soli Hygino, sed doctis quibusdam etiam viris complacitum, quoniam videtur
absurde dici "sapor sensu amaro torquet". "Cum ipse"
inquiunt "sapor sensus sit, non alium in semet ipso sensum habeat ac
proinde sit, quasi dicatur "sensus sensu amaro torquet"."
4. Sed
enim cum Favorino Hygini commentarium legissem atque ei statim displicita esset
insolentia et insuavitas illius "sensu torquebit amaro", risit et:
"Iovem lapidem," inquit "quod sanctissimum iusiurandum habitum
est, paratus ego iurare sum Vergilium hoc numquam scripsisse, sed Hyginum ego
verum dicere arbitror.
5. Non
enim primus finxit hoc verbum Vergilius insolenter, sed in carminibus Lucreti
invento usus est non aspernatus auctoritatem poetae ingenio et facundia
praecellentis."
6. Verba
ex IV Lucreti haec sunt:
dilutaque contra
cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
7. Non
verba autem sola, sed versus prope totos et locos quoque Lucreti plurimos
sectatum esse Vergilium videmus.
|