1.
Inroboravit inveteravitque falsa atque aliena verbi significatio, quod dicitur
"hic illi superest", cum dicendum est advocatum esse quem cuipiam causamque
eius defendere.
2. Atque id dicitur non in
compitis tantum neque in plebe volgaria, sed in foro, in comitio, apud
tribunalia.
3. Qui integre autem locuti sunt,
magnam partem "superesse" ita dixerunt, ut eo verbo significarent
superfluere et supervacare atque esse supra necessarium modum.
4. Itaque M. Varro in satura,
quae inscripta est nescis quid vesper vehat, "superfuisse" dicit
immodice et intempestive fuisse.
5. Verba ex eo libro haec sunt:
"In convivio legi nec omnia debent et ea potissimum, quae simul sint
biopsele et delectent, potius ut id quoque videatur non defuisse quam superfuisse."
6. Memini ego praetoris, docti
hominis, tribunali me forte assistere atque ibi advocatum non incelebrem sic
postulare, ut extra causam diceret remque, quae agebatur, non attingeret. Tunc
praetorem ei, cuia res erat, dixisse advocatum eum non habere, et cum is, qui
verba faciebat, reclamasset: "ego illi V. C. supersum", respondisse
praetorem festiviter: "tu plane superes, non ades".
7. M. autem Cicero in libro, qui
inscriptus est de iure civili in artem redigendo, verba haec posuit: "nec
vero scientia iuris maioribus suis Q. Aelius Tubero defuit, doctrina etiam
superfuit." In quo loco "superfuit" significare videtur
"supra fuit et praestitit superavitque maiores suos doctrina sua
superfluenti tamen et nimis abundanti": disciplinas enim Tubero stoicas
dialecticas percalluerat.
8. In libro quoque de republica
secundo id ipsum verbum Cicero ponit non temere transeundum. Verba ex eo libro
haec sunt: "Non gravarer, Laeli, nisi et hos velle putarem et ipse cuperem
te quoque aliquam partem huius nostri sermonis attingere, praesertim cum heri
ipse dixeris te nobis etiam superfuturum. Verum id quidem
fieri non potest; ne desis, omnes te rogamus."
9.
Exquisite igitur et comperte Iulius Paulus dicebat, homo in nostra memoria
doctissimus, "superesse" non simplici ratione dici tam Latine quam
Graece: Graecos enim perisson in utramque partem ponere, vel quod supervacaneum
esset ac non necessarium, vel quod abundans nimis et afluens et exuberans;
10.
sic nostros quoque veteres "superesse" alias dixisse pro superfluenti
et vacivo neque admodum necessario, ita, ut supra posuimus, Varronem dicere,
alias ita, ut Cicero dixit, pro eo, quod copia quidem et facultate ceteris
anteiret, super modum tamen et largius prolixiusque flueret, quam esset satis.
11.
Qui dicit ergo "superesse se" ei, quem defendit,
12.
nihil istorum vult dicere, sed nescio quid aliud indictum inscitumque dicit ac
ne Vergilii quidem poterit auctoritate uti, qui in georgicis ita scripsit:
primus ego in patriam mecum, modo vita supersit.
Hoc enim in loco Vergilius akyroteron eo verbo usus videtur, quod
"supersit" dixit pro "longinquius diutiusque adsit",
13.
illudque contra eiusdem Vergili aliquanto est probabilius:
florentisque secant herbas fluviosque ministrant
farraque, ne blando nequeat superesse labori;
significat enim supra laborem esse neque opprimi a labore.
14.
An autem "superesse" dixerint veteres pro "restare et
perficiendae rei deesse", quaerebamus.
15.
Nam Sallustius in significatione ista non "superesse", sed
"superare" dicit. Verba eius in Iugurtha haec sunt: "Is
plerumque seorsum a rege exercitum ductare et omnis res exsequi solitus erat,
quae Iugurthae fesso aut maioribus astricto superaverant."
16.
Sed invenimus in tertio Enni annalium in hoc versu:
inde sibi memorat unum super esse laborem,
id est relicum esse et restare, quod, quia id est, divise pronuntiandum est, ut
non una pars orationis esse videatur, sed duae.
17. Cicero autem in secunda
Antonianarum, quod est relicum, non "superesse", sed
"restare" dicit.
18.
Praeter haec "superesse" invenimus dictum pro "superstitem
esse".
19. Ita
enim scriptum est in libro epistularum M. Ciceronis ad L. Plancum et in
epistula M. Asini Pollionis ad Ciceronem verbis his: "Nam neque deesse reipublicae
volo neque superesse", per quod significat, si respublica emoriatur et
pereat, nolle se vivere.
20. In
Plauti autem Asinaria manifestius id ipsum scriptum est in his versibus, qui
sunt eius comoediae primi:
sicut tuum vis unicum gnatum tuae
superesse vitae sospitem et superstitem.
21.
Cavenda igitur est non inproprietas sola verbi, sed etiam pravitas ominis, si
quis senior advocatus adulescenti "superesse se" dicat.
|