1. Trium
poetarum inlustrium epigrammata, Cn. Naevii, Plauti, M. Pacuvii, quae ipsi
fecerunt et incidenda sepulcro suo reliquerunt, nobilitatis eorum gratia et
venustatis scribenda in his commentariis esse duxi.
2.
Epigramma Naevi plenum superbiae Campanae, quod testimonium iustum esse
potuisset, nisi ab ipso dictum esset:
inmortales mortales si foret fas flere,
fierent divae Camenae Naevium poetam.
itaque postquam est Orcho traditus thesauro,
obliti sunt Romae loquier lingua Latina.
3.
Epigramma Plauti, quod dubitassemus, an Plauti foret, nisi a M. Varrone positum
esset in libro de poetis primo:
postquam est mortem aptus Plautus, Comoedia luget,
scaena est deserta, dein Risus, Ludus Iocusque
et Numeri innumeri simul omnes conlacrimarunt.
4.
Epigramma Pacuvii verecundissimum et purissimum dignumque eius elegantissima
gravitate: adulescens, tam etsi properas, hoc te saxulum rogat ut se aspicias,
deinde, quod scriptum est, legas.
Hic sunt poetae Pacuvi Marci
sita
ossa. Hoc volebam, nescius ne esses. Vale.
|