1.
Duobus modis M. Varro in libro humanarum, qui est de bello et pace,
"indutiae" quid sint, definit. "Indutiae sunt" inquit
"pax castrensis paucorum dierum";
2.
item alio in loco: "indutiae sunt" inquit "belli feriae".
3.
Sed lepidae magis atque iucundae brevitatis utraque definitio quam plana aut
proba esse videtur.
4.
Nam neque pax est indutiae - bellum enim manet, pugna cessat -, neque in solis
castris neque "paucorum" tantum "dierum" indutiae sunt.
5.
Quid enim dicemus, si indutiis mensium aliquot factis in oppida castris
concedatur?
6.
nonne tum quoque indutiae sunt? aut rursus quid esse id dicemus, quod in primo
annalium Quadrigarii scriptum est, C. Pontium Samnitem a dictatore Romano sex
horarum indutias postulasse, si indutiae "paucorum" tantum
"dierum" appellandae sunt?
7.
"belli" autem "ferias" festive magis dixit quam aperte
atque definite.
8.
Graeci autem significantius consignatiusque cessationem istam pugnae pacticiam
ekecheirian dixerunt exempta littera una sonitus vastioris et subdita lenioris.
9.
Nam quod eo tempore non pugnetur et manus cohibeantur, ekecheirian appellarunt.
10.
Sed profecto non id fuit Varroni negotium, ut indutias superstitiose definiret
et legibus rationibusque omnibus definitionum inserviret.
11.
Satis enim visum est eiusmodi facere demonstrationem, quod genus Graeci typois
magis et hypograpsas quam horismous vocant.
12.
"Indutiarum" autem vocabulum qua sit ratione factum, iam diu est, cum
quaerimus.
13.
Sed ex multis, quae vel audimus vel legimus, probabilius id, quod dicam,
videtur.
14.
"Indutias" sic dictas arbitramur, quasi tu dicas "inde uti
iam".
15.
Pactum indutiarum eiusmodi est, ut in diem certum non pugnetur nihilque
incommodetur, sed ex eo die postea uti iam omnia belli iure agantur.
16.
Quod igitur dies certus praefinitur pactumque fit, ut ante eum diem ne pugnetur
atque is dies ubi venit "inde uti iam" pugnetur, idcirco ex his,
quibus dixi, vocibus, quasi per quendam coitum et copulam nomen indutiarum
conexum est.
17.
Aurelius autem Opilius in primo librorum, quos Musarum inscripsit,
"indutiae" inquit "dicuntur, cum hostes inter sese utrimque
utroque alteri ad alteros inpune et sine pugna ineunt; inde adeo" inquit
"nomen factum videtur, quasi initiae, hoc est initus atque
introitus."
18.
Hoc ab Aurelio scriptum propterea non praeterii, ne cui harum noctium aemulo eo
tantum nomine elegantius id videretur, tamquam id nos originem verbi
requirentes fugisset.
|