1.
Interrogavi in diatriba Taurum, an sapiens irasceretur.
2. Dabat
enim saepe post cotidianas lectiones quaerendi, quod quis vellet, potestatem.
3. Is cum
graviter, copiose de morbo affectuve irae disseruisset, quae et in veterum
libris et in ipsius commentariis exposita sunt, convertit ad me, qui
interrogaveram, et: "haec ego" inquit "super irascendo sentio;
sed, quid et Plutarchus noster,
4.
vir doctissimus ac prudentissimus, senserit, non ab re est, ut id quoque
audias.
5.
Plutarchus" inquit "servo suo, nequam homini et contumaci, sed libris
disputationibusque philosophiae aures inbutas habenti, tunicam detrahi ob
nescio quod delictum caedique eum loro iussit.
6.
Coeperat verberari et obloquebatur non meruisse, ut vapulet; nihil mali, nihil
sceleris admisisse.
7.
Postremo vociferari inter vapulandum incipit neque iam querimonias aut gemitus
eiulatusque facere, sed verba seria et obiurgatoria: non ita esse Plutarchum,
ut philosophum deceret; irasci turpe esse; saepe eum de malo irae
dissertavisse, librum quoque peri aorgesias pulcherrimum conscripsisse; his
omnibus, quae in eo libro scripta sint, nequaquam convenire, quod provolutus
effususque in iram plurimis se plagis multaret.
8.
Tum Plutarchus lente et leniter: "quid autem," inquit "verbero,
nunc ego tibi irasci videor? ex vultune meo an ex voce an ex colore an etiam ex
verbis correptum esse me ira intellegis? mihi quidem neque oculi, opinor,
truces sunt neque os turbidum, neque inmaniter clamo neque in spumam ruboremve
effervesco neque pudenda dico aut paenitenda neque omnino trepido ira et
gestio.
9.
Haec enim omnia, si ignoras, signa esse irarum solent." Et simul ad eum,
qui caedebat, conversus: "interim," inquit "dum ego atque hic
disputamus, tu hoc age"."
10.
Summa autem totius sententiae Tauri haec fuit: Non idem esse existimavit
aorgesian et analgesian aliudque esse non iracundum animum, aliud analgeton et
anaistheton, id est hebetem ac stupentem.
11.
Nam sicut aliorum omnium, quos Latini philosophi "affectus" vel
"affectiones", Graeci pathe appellant, ita huius quoque motus animi,
qui, cum est ulciscendi causa saevior, "ira" dicitur, non privationem
esse utilem censuit, quam Graeci steresin dicunt, sed mediocritatem, quam
metrioteta illi appellant.
|