1.
Inter labores voluntarios et exercitia corporis ad fortuitas patientiae vices
firmandi id quoque accepimus Socraten facere insuevisse:
2.
stare solitus Socrates dicitur pertinaci statu perdius atque pernox a summo
lucis ortu ad solem alterum orientem inconivens, immobilis, isdem in vestigiis
et ore atque oculis eundem in locum directis cogitabundus tamquam quodam
secessu mentis atque animi facto a corpore.
3.
Quam rem cum Favorinus de fortitudine eius viri ut pleraque disserens
attigisset: pollakis inquit ex heliou eis helion heistékei astrabèsteros ton
premnon.
4. Temperantia quoque fuisse eum tanta
traditum est, ut omnia fere vitae suae tempora valitudine inoffensa vixerit.
5. In illius etiam pestilentiae
vastitate, quae in belli Peloponnesiaci principis Atheniensium civitatem
internecivo genere morbi depopulata est, is parcendi moderandique rationibus
dicitur et a voluptatum labe cavisse et salubritates corporis retinuisse, ut
nequaquam fuerit communi omnium cladi obnoxius.
|