1.
Ad philosophum Taurum Athenas visendi cognoscendique eius gratia venerat V. C.,
praeses Cretae provinciae, et cum eo simul eiusdem praesidis pater.
2.
Taurus sectatoribus commodum dimissis sedebat pro cubiculi sui foribus et cum
assistentibus nobis sermocinabatur.
3.
Introivit provinciae praeses et cum eo pater;
4.
assurrexit placide Taurus et post mutuam salutationem resedit.
5.
Allata mox una sella est, quae in promptu erat, atque, dum aliae promebantur,
apposita est. Invitavit Taurus patrem praesidis, uti sederet.
6.
Atque ille ait: "Sedeat hic potius, qui populi Romani magistratus
est."
7.
"Absque praeiudicio" inquit Taurus "tu interea sede, dum
inspicimus quaerimusque, utrum conveniat tene potius sedere, qui pater es, an
filium, qui magistratus est."
8.
Et, cum pater assedisset appositumque esset aliud filio quoque eius sedile,
verba super ea re Taurus facit cum summa, dii boni, honorum atque officiorum
perpensatione.
9.
Eorum verborum sententia haec fuit: In publicis locis atque muneribus atque
actionibus patrum iura cum filiorum, qui in magistratu sunt, potestatibus
collata interquiescere paululum et conivere, sed cum extra rempublicam in
domestica re atque vita sedeatur, ambuletur, in convivio quoque familiari
discumbatur, tum inter filium magistratum et patrem privatum publicos honores
cessare, naturales et genuinos exoriri.
10.
"Hoc igitur," inquit "quod ad me venistis, quod colloquimur
nunc, quod de officiis disceptamus, privata actio est. Itaque utere apud me his
honoribus prius, quibus domi quoque vestrae te uti priorem decet."
11.
Haec atque alia in eandem sententiam Taurus graviter simul et comiter
disseruit.
12.
Quid autem super huiuscemodi patris atque filii officio apud Claudium
legerimus, non esse ab re visum est, ut adscriberemus.
13.
Posuimus igitur verba ipsa Quadrigarii ex annali eius sexto transscripta:
"Deinde facti consules Sempronius Gracchus iterum Q. Fabius Maximus,
filius eius, qui priore anno erat consul. Ei consuli pater proconsul obviam in
equo vehens venit neque descendere voluit, quod pater erat, et, quod inter eos
sciebant maxima concordia convenire, lictores non ausi sunt descendere iubere. Ubi
iuxta venit, tum consul ait: "quid postea?"; lictor ille, qui
apparebat, cito intellexit, Maximum proconsulem descendere iussit. Fabius
imperio paret et filium collaudavit, cum imperium, quod populi esset,
retineret."
|