1. Cum de
constituendo accusatore quaeritur iudiciumque super ea re redditur, cuinam
potissimum ex duobus pluribusve accusatio subscriptiove in reum permittatur, ea
res atque iudicum cognitio "divinatio" appellatur.
2. Id
vocabulum quam ob causam ita factum sit, quaeri solet.
3. Gavius
Bassus in tertio librorum, quos de origine vocabulorum composuit: "divinatio"
inquit "iudicium appellatur, quoniam divinet quodammodo iudex oportet,
quam sententiam sese ferre par sit."
4. Nimis
quidem est in verbis Gavi Bassi ratio inperfecta vel magis inops et ieiuna.
5. Sed
videtur tamen significare velle idcirco dici "divinationem", quod in
aliis quidem causis iudex ea, quae didicit quaeque argumentis vel testibus
demonstrata sunt, sequi solet, in hac autem re, cum eligendus accusator est,
parva admodum et exilia sunt, quibus moveri iudex possit, et propterea, quinam
magis ad accusandum idoneus sit, quasi divinandum est.
6. Hoc
Bassus. Sed alii quidam "divinationem" esse appellatam putant, quoniam,
cum accusator et reus duae res quasi cognatae coniunctaeque sint neque utra
sine altera constare possit, in hoc tamen genere causae reus quidem iam est,
sed accusator nondum est, et idcirco, quod adhuc usque deest et latet,
divinatione supplendum est, quisnam sit accusator futurus.
|