1.
Nonnulli grammatici aetatis superioris, in quibus est Cornutus Annaeus, haut
sane indocti neque ignobiles, qui commentaria in Vergilium composuerunt,
reprehendunt quasi incuriose et abiecte verbum positum in his versibus:
candida succinctam latrantibus inguina monstris
Dulichias vexasse rates et gurgite in alto
a! timidos nautas canibus lacerasse marinis.
2.
"Vexasse" enim putant verbum esse leve et tenuis ac parvi incommodi
nec tantae atrocitati congruere, cum homines repente a belua immanissima rapti
laniatique sint.
3.
Item aliud huiuscemodi reprehendunt:
quis aut Eurysthea durum
aut inlaudati nescit Busiridis aras?
"Inlaudati" parum idoneum esse verbum dicunt neque id satis esse ad
faciendam scelerati hominis detestationem, qui, quod hospites omnium gentium
immolare solitus fuit, non laude indignus, sed detestatione exsecrationeque
totius generis humani dignus esset.
4.
Item aliud verbum culpaverunt:
per tunicam squalentem auro latus haurit apertum,
tamquam si non convenerit dicere "auro squalentem", quoniam nitoribus
splendoribusque auri squaloris inluvies sit contraria.
5.
Sed de verbo "vexasse" ita responderi posse credo:
"Vexasse" grave verbum est factumque ab eo videtur, quod est
"vehere", in quo inest vis iam quaedam alieni arbitrii; non enim sui
potens est, qui vehitur. "Vexare"
autem, quod ex eo inclinatum est, vi atque motu procul dubio vastiorest. Nam
qui fertur et rapsatur atque huc atque illuc distrahitur, is vexari proprie
dicitur, sicuti "taxare" pressius crebriusque est quam "tangere",
unde id procul dubio inclinatum est, et "iactare" multo fusius
largiusque est quam "iacere", unde id verbum traductum est, et
"quassare" quam "quatere" gravius violentiusque est.
6. Non igitur, quia volgo dici
solet "vexatum esse" quem fumo aut vento aut pulvere, propterea debet
vis vera atque natura verbi deperire, quae a veteribus, qui proprie atque
signate locuti sunt, ita ut decuit, conservata est.
7. M. Catonis verba sunt ex
oratione, quam de Achaeis scripsit: "Cumque Hannibal terram Italiam
laceraret atque vexaret"; "vexatam" Italiam dixit Cato ab
Hannibale, quando nullum calamitatis aut saevitiae aut immanitatis genus
reperiri queat, quod in eo tempore Italia non perpessa sit;
8. M. Tullius IV. in Verrem:
"Quae ab isto sic spoliata atque direpta est, non ut ab hoste aliquo, qui
tamen in bello religionem et consuetudinis iura retineret, sed ut a barbaris
praedonibus vexata esse videatur."
9. De "inlaudato" autem
duo videntur responderi posse. Unum est eiusmodi: Nemo quisquam tam efflictis
est moribus, quin faciat aut dicat nonnumquam aliquid, quod laudari queat. Unde
hic antiquissimus versus vice proverbii celebratus est:
pollaki gar kai moros aner mala kairion eipen.
10. Sed enim qui omni in re atque
omni tempore laude omni vacat, is "inlaudatus" est isque omnium
pessimus deterrimusque est, sicuti omnis culpae privatio "inculpatum"
facit. "Inculpatus" autem instar est absolutae virtutis;
"inlaudatus" quoque igitur finis est extremae malitiae.
11.
Itaque Homerus non virtutibus appellandis, sed vitiis detrahendis laudare
ampliter solet. Hoc enim est:
to d'ouk akonte petesthen,
et item illud:
enth'ouk an brizonta idois Agamemnona dion,
oude kataptossont',oud'ouk ethelonta machesthai.
12.
Epicurus quoque simili modo maximam voluptatem privationem detractionemque
omnis doloris definivit his verbis: Horos tou megethous ton hedonon pantos tou
algountos hypexaireis.
13.
Eadem ratione idem Vergilius "inamabilem" dixit Stygiam paludem.
14.
Nam sicut "inlaudatum" kata steresin laudis, ita
"inamabilem" kata amoris steresin detestatus est.
15.
Altero modo "inlaudatus" ita defenditur:
16.
"Laudare" significat prisca lingua nominare appellareque. Sic in
actionibus civilibus auctor "laudari" dicitur, quod est nominari.
17.
"Inlaudatus" autem est, quasi inlaudabilis, qui neque mentione aut
memoria ulla dignus neque umquam nominandus est,
18. sicuti quondam a communi
consilio Asiae decretum est, uti nomen eius, qui templum Dianae Ephesi
incenderat, ne quis ullo in tempore nominaret.
19. Tertium restat ex his, quae
reprehensa sunt, quod "tunicam squalentem auro" dixit.
20. Id autem significat copiam
densitatemque auri in squamarum speciem intexti. "Squalere" enim
dictum a squamarum crebritate asperitateque, quae in serpentium pisciumve
coriis visuntur.
21. Quam rem et alii et hic quidem
poeta locis aliquot demonstrat:
quem pellis, inquit, ahenis
in plumam squamis auro conserta tegebat,
et alio loco:
22. iamque
adeo rutilum thoraca indutus ahenis horrebat squamis.
23. Accius
in Pelopidis ita scribit: eius serpentis squamae squalido auro et purpura
pertextae.
24.
Quicquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua re erat, ut incuteret
visentibus facie nova horrorem, id "squalere" dicebatur.
25. Sic in
corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium "squalor"
appellatur. Cuius significationis multo assiduoque usu totum id verbum ita
contaminatum est, ut iam "squalor" de re alia nulla quam de solis
inquinamentis dici coeperit.
|