Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
XVI. Quod Caesellius Vindex a Sulpicio Apollinari reprehensus est in sensus Vergiliani enarratione.1. Vergilii versus sunt e libro
sexto: 2. Videbantur haec nequaquam
convenire: 3. Nam si hic Silvius, ita ut in omnium ferme annalium monumentis scriptum est, post patris mortem natus est ob eamque causam praenomen ei Postumo fuit, qua ratione subiectum est: quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx educet silvis? 4. Haec enim verba significare videri possunt Aenea vivo ac iam sene natum ei Silvium et educatum. 5. Itaque hanc sententiam esse verborum istorum Caesellius opinatus in commentario lectionum antiquarum: ""postuma"" inquit ""proles"" non eum significat, qui patre mortuo, sed qui postremo loco natus est, sicuti Silvius, qui Aenea iam sene tardo seroque partu est editus." 6. Sed huius historiae auctorem idoneum nullum nominat; 7. Silvium autem post Aeneae mortem, sicuti diximus, natum esse multi tradiderunt. 8. Idcirco Apollinaris Sulpicius inter cetera, in quis Caesellium reprehendit, hoc quoque eius quasi erratum animadvertit errorisque istius hanc esse causam dixit, quod scriptum ita sit "Quem tibi longaevo". ""Longaevo"" inquit "non seni significat - hoc enim est contra historiae fidem, sed in longum iam aevum et perpetuum recepto immortalique facto. 9. Anchises enim, qui haec ad filium dicit, sciebat eum, cum hominum vita discessisset, immortalem atque indigetem futurum et longo perpetuoque aevo potiturum." 10. Hoc sane Apollinaris argute. Sed aliud tamen est "longum aevum", aliud "perpetuum", neque dii "longaevi" appellantur, sed "inmortales". |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |