Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
XIX. "Rescire" verbum quid sit; et quam habeat veram atque propriam significationem.1. Verbum "rescire" observavimus vim habere propriam quandam, non ex communi significatione ceterorum verborum, quibus eadem praepositio imponitur; neque ut "rescribere", "relegere", "restituere" ... substituere dicimus, itidem dicimus "rescire"; 2. nam qui factum aliquod occultius aut inopinatum insperatumque cognoscit, is dicitur proprie "rescire". 3. Cur autem in hoc uno verbo "re" particula huius sententiae vim habeat, equidem adhuc quaero. 4. Aliter enim dictum esse "rescivi" aut "rescire" apud eos, qui diligenter locuti sunt, nondum invenimus, quam super is rebus, quae aut consulto consilio latuerint aut contra spem opinionemve usu venerint, 5. quamquam ipsum "scire" de omnibus communiter rebus dicatur vel adversis vel prosperis vel insperatis vel exspectatis. 6.
Naevius in Triphallo ita scripsit: 7. Claudius Quadrigarius in primo annali: "Ea Lucani ubi resciverunt sibi per fallacias verba data esse." 8. Item Quadrigarius in eodem libro in re tristi et inopinata verbo isto ita utitur: "Id ubi rescierunt propinqui obsidum, quos Pontio traditos supra demonstravimus, eorum parentes cum propinquis capillo passo in viam provolarunt." 9. M. Cato in quarto originum:
"Deinde dictator iubet postridie magistrum equitum arcessi: "mittam
te, si vis, cum equitibus". "Sero est", inquit magister equitum
"iam rescivere"." |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |