Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • XX. Quae volgo dicuntur "vivaria," id vocabulum veteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in libris De Re Rustica dixerit.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XX. Quae volgo dicuntur "vivaria," id vocabulum veteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in libris De Re Rustica dixerit.

1. "Vivaria", quae nunc dicuntur saepta quaedam loca, in quibus ferae vivae pascuntur, M. Varro in libro de re rustica III. dicit "leporaria" appellari.

2. Verba Varronis subieci: "Villaticae pastionis genera sunt tria, ornithones, leporaria, piscinae. Nunc ornithonas dico omnium alitum, quae intra parietes villae solent pasci. Leporaria te accipere volo, non ea, quae tritavi nostri dicebant, ubi soli lepores sint, sed omnia saepta, adficta villae quae sunt et habent inclusa animalia, quae pascuntur."

3. Is item infra eodem in libro ita scribit: "Cum emisti fundum Tusculanum a M. Pisone, in leporario apri multi fuere."

4. "Vivaria" autem quae nunc vulgus dicit, quos paradeisous Graeci appellant, quae "leporaria" Varro dicit, haut usquam memini apud vetustiores scriptum.

5. Sed quod apud Scipionem omnium aetatis suae purissime locutum legimus "roboraria", aliquot Romae doctos viros dicere audivi id significare, quod nos "vivaria" dicimus, appellataque esse a tabulis roboreis, quibus saepta essent; quod genus saeptorum vidimus in Italia locis plerisque.

6. Verba ex oratione eius contra Claudium Asellum quinta haec sunt: "Ubi agros optime cultos atque villas expolitissimas vidisset, in his regionibus excelsissimo loco grumam statuere aiebat; inde corrigere viam, aliis per vineas medias, aliis per roborarium atque piscinam, aliis per villam."

7. Lacus vero aut stagna piscibus vivis coercendis clausa suo atque proprio nomine "piscinas" nominaverunt.

8. "Apiaria" quoque vulgus dicit loca, in quibus siti sunt alvei apum; sed neminem ferme, qui incorrupte locuti sunt, aut scripsisse memini aut dixisse.

9. M. autem Varro in libro de re rustica tertio: "Melissonas" inquit "ita facere oportet, quae quidam "mellaria" appellant." Sed hoc verbum, quo Varro usus est, Graecum est; nam melissones ita dicuntur, ut ampelones et daphnones.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License