Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • XXIII. Consultatio diiudicatioque locorum facta ex comoedia Menandri et Caecilii, quae Plocium inscripta est.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXIII. Consultatio diiudicatioque locorum facta ex comoedia Menandri et Caecilii, quae Plocium inscripta est.

1. Comoedias lectitamus nostrorum poetarum sumptas ac versas de Graecis Menandro aut Posidippo aut Apollodoro aut Alexide et quibusdam item aliis comicis.

2. Neque, cum legimus eas, nimium sane displicent, quin lepide quoque et venuste scriptae videantur, prorsus ut melius posse fieri nihil censeas.

3. Sed enim si conferas et componas Graeca ipsa, unde illa venerunt, ac singula considerate atque apte iunctis et alternis lectionibus committas, oppido quam iacere atque sordere incipiunt, quae Latina sunt; ita Graecarum, quas aemulari nequiverunt, facetiis atque luminibus obsolescunt.

4. Nuper adeo usus huius rei nobis venit.

5. Caecili Plocium legebamus; hautquaquam mihi et, qui aderant, displicebat.

6. Libitum et Menandri quoque Plocium legere, a quo istam comoediam verterat.

7. Sed enim postquam in manus Menander venit, a principio statim, di boni, quantum stupere atque frigere quantumque mutare a Menandro Caecilius visus est! Diomedis hercle arma et Glauci non dispari magis pretio existimata sunt.

8. Accesserat dehinc lectio ad eum locum, in quo maritus senex super uxore divite atque deformi querebatur, quod ancillam suam, non inscito puellam ministerio et facie haut inliberali, coactus erat venundare suspectam uxori quasi paelicem. Nihil dicam ego, quantum differat; versus utrimque eximi iussi et aliis ad iudicium faciundum exponi.

9. Menander sic:
ep'amphotera nyn hepikleros he kale
mellei katheudesein. Kateirgastai mega
kai periboeton ergon; ek tes oikias
exebale ten lypousan, hen ebouleto,
hin'apobleposin pantes eis to Krobyles
prosopon ei t'eugnostos ous'eme gyne
despoina. Kai ten opsin, hen ektesato
onos en pithekois touto de to legomenon
estin. Siopan boulomai ten nykta ten
pollon kakon archegon. Oimoi Krobylen
labein em'ei kai deka talanta ...
ten rhin'echousin pecheos; eit'esti to
phryagma pos hypostaton? ma ton Dia
ton Olympion kai ten Athenan, oudamos.
Paidiskrion therapeutikon de kai logou
tachion apagesth'hode. Tis ar'an eisagoi?

10. Caecilius autem sic:
is demum miser est, qui aerumnam suam nescit occultare
ferre: ita me uxor forma et factis facit, si taceam, tamen indicium.
Quae nisi dotem, omnia, quae nolis, habet: qui sapiet, de me discet,
qui quasi ad hostes captus liber servio salva urbe atque arce.
Quae mihi, quidquid placet, eo privatu vim me servatum.
Dum ego eius mortem inhio, egomet vivo mortuus inter vivos.
Ea me clam se cum mea ancilla ait consuetum, id me arguit,
ita plorando, orando, instando atque obiurgando me obtudit,
eam uti venderem; nunc credo inter suas
aequalis et cognatas sermonem serit:
"quis vestrarum fuit integra aetatula,
quae hoc idem a viro
impetrarit suo, quod ego anus modo
effeci, paelice ut meum privarem virum?"
haec erunt concilia hodie, differor sermone miser.

11. Praeter venustatem autem rerum atque verborum in duobus libris nequaquam parem in hoc equidem soleo animum attendere, quod, quae Menander praeclare et apposite et facete scripsit, ea Caecilius, ne qua potuit quidem, conatus est enarrare, sed quasi minime probanda praetermisit et alia nescio qua mimica inculcavit et illud Menandri de vita hominum media sumptum, simplex et verum et delectabile, nescio quo pacto omisit.

12. Idem enim ille maritus senex cum altero sene vicino colloquens et uxoris locupletis superbiam deprecans haec ait:
A. Echo d'epikleron Lamian; ouk eireka soi
tout'? eit'ar'ouchi? kyrian tes oikias
kai ton agron kai panton ant'ekeines
echomen. B. Apollon, hos chaleton. A. Chalepotaton.
Hapasi d'argalea 'stin, ouk emoi monoi,
Çioi poly mallon, thygatri. B. Pragm'amachon legeis.
A. Eu oida.

13. Caecilius vero hoc in loco ridiculus magis, quam personae isti, quam tractabat, aptus atque conveniens videri maluit. Sic enim haec corrupit:
A. Sed tua morosane uxor, quaeso, est? B. Va! rogas?
A. Qui tandem? B. Taedet mentionis, quae mihi,
ubi domum adveni, adsedi, extemplo savium
dat ieiuna anima. A. Nil peccat de savio:
ut devomas, vult, quod foris potaveris.

14. Quid de illo loco in utraque comoedia posito existimari debeat, manifestum est, cuius loci haec ferme sententia:

15. Filia hominis pauperis in pervigilio vitiata est.

16. Ea res clam patrem fuit, et habebatur pro virgine.

17. Ex eo vitio gravida mensibus exactis parturit.

18. Servus bonae frugi, cum pro foribus domus staret et propinquare partum erili filiae atque omnino vitium esse oblatum ignoraret, gemitum et ploratum audit puellae in puerperio enitentis: timet, irascitur, suspicatur, miseretur, dolet.

19. Hi omnes motus eius affectionesque animi in Graeca quidem comoedia mirabiliter acres et illustres, apud Caecilium autem pigra istaec omnia et a rerum dignitate atque gratia vacua sunt.

20. Post, ubi idem servus percontando, quod acciderat repperit, has aput Menandrum voces facit:
o tris kakodaimon, hostis on penes gamei
kai paidopoiei. Hos alogistos est'aner,
hos mete phylaken ton anankaion echei,
met',an atychesei eis ta koina tou biou,
epamphiesai dynaito touto chremasin,
all'en akalyptoi kai talaiporoi bioi
cheimazomenos zei ton men aniairon echon
to meros hapanton, ton d'agathon ouden meros.
Hyper gar henos algon hapantas noutheto.

21. Ad horum autem sinceritatem veritatemque verborum an adspiraverit Caecilius, consideremus. Versus sunt hi Caecili trunca quaedam ex Menandro dicentis et consarcinantis verba tragici tumoris:
is demum infortunatus est homo,
pauper qui educit in egestatem liberos,
cui fortuna et res ut est continuo patet.
Nam opulento famam facile occultat factio.

22. Itaque, ut supra dixi, cum haec Caecilii seorsum lego, neutiquam videntur ingrata ignavaque, cum autem Graeca comparo et contendo, non puto Caecilium sequi debuisse, quod assequi nequiret.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License