Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
XXX. Quid observatum sit in undarum motibus, quae in mari alio atque alio modo fiunt austris flantibus aquilonibusque.1. Hoc saepenumero in undarum motu, quas aquilones venti quique ex eadem caeli regione aer fluit, faciunt ... in mari austri atque africi. 2. Nam fluctus, qui flante aquilone maximi et creberrimi excitantur, simul ac ventus posuit, sternuntur et conflaccescunt et mox fluctus esse desinunt. 3. At non idem fit flante austro vel africo; quibus iam nihil spirantibus undae tamen factae diutius tument, et a vento quidem iamdudum tranquilla sunt, sed mare est etiam atque etiam undabundum. 4. Eius rei causa esse haec coniectatur, quod venti a septentrionibus ex altiore caeli parte in mare incidentes deorsum in aquarum profunda quasi praecipites deferuntur undasque faciunt non prorsus inpulsas, sed imitus commotas, quae tantisper erutae volvuntur, dum illius infusi desuper spiritus vis manet. 5. Austri vero et africi ad meridianum orbis circulum et ad partem axis infimam depressi inferiores et humiles per suprema aequoris euntes protrudunt magis fluctus quam eruunt, et idcirco non desuper laesae, sed propulsae in adversum aquae etiam desistente flatu retinent aliquantisper de pristino pulsu impetum. 6. Id autem ipsum, quod dicimus, ex illis quoque Homericis versibus, si quis non incuriose legat, adminiculari potest. 7.
Nam de austri flatibus ita scripsit: 8.
contra autem de borea, quem "aquilonem" nos appellamus, alio dicit
modo: 9. Ab aquilonibus enim, qui alti supernique sunt, fluctus excitatos quasi per prona volvi dicit, ab austris autem, his qui humiliores sunt, maiore vi quadam propelli sursum atque subici. 10. Id enim significat verbum otheiut alio in loco: laan ano otheske poti lopon. 11. Id quoque a peritissimis rerum philosophis observatum est austris spirantibus mare fieri glaucum et caeruleum, aquilonibus obscurius atriusque. Cuius rei causam, cum Aristotelis libros problematorum praecerperemus, notavi. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |