Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
XI. Quibus et quam frivolis argumentis Accius in didascalicis utatur, quibus docere nititur Hesiodum esse quam Homerum natu antiquiorem.1. Super aetate Homeri atque Hesiodi non consentitur. 2. Alii Homerum quam Hesiodum maiorem natu fuisse scripserunt, in quis Philochorus et Xenophanes, alii minorem, in quis L. Accius poeta et Ephorus historiae scriptor. 3. M. autem Varro in primo de imaginibus, uter prior sit natus, parum constare dicit, sed non esse dubium, quin aliquo tempore eodem vixerint, idque ex epigrammate ostendi, quod in tripode scriptum est, qui in monte Helicone ab Hesiodo positus traditur. 4. Accius autem in primo didascalico levibus admodum argumentis utitur, per quae ostendi putat Hesiodum natu priorem: 5. "quod Homerus," inquit "cum in principio carminis Achillem esse filium Pelei diceret, quis esset Peleus, non addidit; quam rem procul" inquit "dubio dixisset, nisi ab Hesiodo iam dictum videret. De Cyclope itidem," inquit "vel maxime quod unoculus fuit, rem tam insignem non praeterisset, nisi aeque prioris Hesiodi carminibus involgatum esset." 6. De patria quoque Homeri multo maxime dissensum est. Alii Colophonium, alii Smyrnaeum, sunt qui Atheniensem, sunt etiam qui Aegyptium fuisse dicant, Aristoteles tradidit ex insula Io. M. Varro in libro de imaginibus primo Homeri imagini epigramma hoc apposuit: 7. capella Homeri candida haec
tumulum indicat, |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |