Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
V. Historia narrata de perfidia aruspicum Etruscorum; quodque ob eam rem versus hic a pueris Romae urbe tota cantatus est: "Malum consilium consultori pessimum est".1. Statua Romae in comitio posita Horatii Coclitis, fortissimi viri, de caelo tacta est. 2. Ob id fulgur piaculis luendum aruspices ex Etruria acciti inimico atque hostili in populum Romanum animo instituerant eam rem contrariis religionibus procurare atque illam statuam suaserunt in inferiorem locum perperam transponi, 3. quem sol oppositu circum undique altarum aedium numquam illustraret. 4. Quod cum ita fieri persuasissent, delati ad populum proditique sunt et, cum de perfidia confessi essent, necati sunt, constititque eam statuam, proinde ut verae rationes post compertae monebant, in locum editum subducendam atque ita in area Volcani sublimiore loco statuendam; ex quo res bene et prospere populo Romano cessit. 5. Tum igitur, quod in Etruscos
aruspices male consulentis animadversum vindicatumque fuerat, versus hic scite
factus cantatusque esse a pueris urbe tota fertur: 6. Ea historia de aruspicibus ac de versu isto senario scripta est in annalibus maximis, libro undecimo, et in Verri Flacci libro primo rerum memoria dignarum. 7. Videtur autem versus hic de Graeco illo Hesiodi versu expressus: he de kake boule toi bouleusanti kakiste. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |