Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
XVII. De natura quarundam particularum, quae praepositae verbis intendi atque produci barbare et inscite videntur, exemplis rationibusque plusculis disceptatum.1.
Lucilii ex XI. versus sunt: 2. Idem infra: 3. Item XV: 4. Item apud Plautum in Epidico
"con" syllabam productam pronuntiant: 5. Apud Vergilium quoque
"subicit" verbum produci a plerisque audio: 6. Sed neque "ob" neque "sub" praepositio producendi habet naturam, neque item "con", nisi cum eae litterae secuntur, quae in verbis "constituit" et "confecit" secundum eam primae sunt, vel cum eliditur ex ea "n" littera, sicut Sallustius: "faenoribus" inquit "copertus." 7. In his autem, quae supra posui, et metrum esse integrum potest et praepositiones istae possunt non barbare protendi; secunda enim littera in his verbis per duo "i", non per unum scribenda est. 8. Nam verbum ipsum, cui supradictae particulae praepositae sunt, non est "icio", sed "iacio", et praeteritum non "icit" facit, sed "iecit". Id ubi compositum est, "a" littera in "i" mutatur, sicuti fit in verbis "insilio" et "incipio", atque ita vim consonantis capit, et idcirco ea syllaba productius latiusque paulo pronuntiata priorem syllabam brevem esse non patitur, sed reddit eam positu longam, proptereaque et numerus in versu et ratio in pronuntiatu manet. 9. Haec, quae diximus, eo etiam
conducunt, ut, quod apud Vergilium in sexto positum invenimus: 10. Quaerimus igitur, in "obicibus" "o" littera qua ratione intendatur, cum id vocabulum factum sit a verbo "obiicio" et nequaquam simile sit, quod a verbo "moveo" "motus" "o" littera longa dicitur. 11. Equidem memini Sulpicium
Apollinarem, virum praestanti litterarum scientia, "obices" et
"obicibus" "o" littera correpta dicere, in Vergilio quoque
sic eum legere: 12. sed ita, ut diximus, "i" litteram, quae in hoc vocabulo quoque gemina esse debet, paulo uberius largiusque pronuntiabat. 13. Congruens igitur est, ut "subices" etiam, quod proinde ut "obices" compositum est, "u" littera brevi dici oporteat. 14. Ennius in tragoedia, quae
Achilles inscribitur, "subices" pro aere alto ponit, qui caelo
subiectus est, in his versibus: 15. Id ipsum autem verbum M. Cato
sub alia praepositione dicit in oratione, quam de consulatu suo habuit:
"ita nos" inquit "fert ventus ad primorem Pyrenaeum, quo proicit
in altum." Et Pacuvius item in Chryse: |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |