Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS
    • IV. De verbo "duovicesimo", quod volgo incognitum, set a viris doctis multifariam in libris scriptum est.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

IV. De verbo "duovicesimo", quod volgo incognitum, set a viris doctis multifariam in libris scriptum est.

1. Apud Sigillaria forte in libraria ego et Iulius Paulus poeta, vir memoria nostra doctissimus, consideramus; atque ibi expositi erant Fabii annales, bonae atque sincerae vetustatis libri, quos venditor sine mendis esse contendebat.

2. Grammaticus autem quispiam de nobilioribus ab emptore ad spectandos libros adhibitus repperisse unum in libro mendum dicebat; sed contra librarius in quodvis pignus vocabat, si in una uspiam littera delictum esset.

3. Ostendebat grammaticus ita scriptum in libro quarto: "Quapropter tum primum ex plebe alter consul factus est duovicesimo anno, postquam Romam Galli ceperunt."

4. "Non" inquit ""duovicesimo", sed "duoetuicesimo" scribi oportuit.

5. Quid enim est "duovicesimo?"" ... hic ita scripsit: "Mortuus est anno duovicesimo; rex fuit annos XXI ..."




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License