Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
VIII. Defensus erroe a Vergilii versibus, quos arguerat Iulius Hyginus grammaticus; et ibidem, quid sit lituus; deque etimologiai vocis eius.1. Ipse
Quirinali lituo parvaque sedebat 2. "Nam si nihil" inquit "deesse animadverterimus, videtur ita dictum, ut fiat "lituo et trabea subcinctus", quod est" inquit "absurdissimum; quippe cum lituus sit virga brevis in parte, qua robustior est, incurva, qua augures utuntur, quonam modo "subcinctus lituo" videri potest?" 3. Immo ipse Hyginus parum animadvertit sic hoc esse dictum, ut pleraque dici per defectionem solent. 4. Veluti cum dicitur "M. Cicero homo magna eloquentia" et "Q. Roscius histrio summa venustate", non plenum hoc utrumque neque perfectum est, sed enim pro pleno atque perfecto auditur. 5. Ut
Vergilius alio in loco: victorem Buten inmani corpore, id est corpus inmane
habentem, et item alibi: 6. Sic igitur id quoque videri dictum debet: "Picus Quirinali lituo erat", sicuti dicimus: "statua grandi capite erat". 7. Et "est" autem et "erat" et "fuit" plerumque absunt cum elegantia sine detrimento sententiae. 8. Et quoniam facta litui mentio est, non praetermittendum est, quod posse quaeri animadvertimus, utrum lituus auguralis a tuba, quae lituus appellatur, an tuba a lituo augurum lituus dicta sit; 9. utrumque enim pari forma et pariter incurvum est. 10. Sed si, ut quidam putant, tuba a sonitu lituus appellata est ex illo Homerico verbo: linxe bios, necesse est ita accipi, ut virga auguralis a tubae similitudine lituus vocetur. 11. Utitur autem vocabulo isto Vergilius et pro tuba: et lituo pugnas insignis obibat et hasta. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |