Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
XVIII. An quid et quantum differat historia ab annalibus; superque ea re verba posita ex libro rerum gestarum Sempronii Asellionis primo.1. "Historiam" ab "annalibus" quidam differre eo putant, quod, cum utrumque sit rerum gestarum narratio, earum tamen proprie rerum sit "historia", quibus rebus gerendis interfuerit is, qui narret; 2. eamque esse opinionem quorundam Verrius Flaccus refert in libro de significatu verborum quarto. Ac se quidem dubitare super ea re dicit, posse autem videri putat nonnihil esse rationis in ea opinione, quod historia Graece significet rerum cognitionem praesentium. 3. Sed nos audire soliti sumus annales omnino id esse, 4. quod historiae sint, historias non omnino esse id, quod annales sint: 5. sicuti, quod est homo, id necessario animal est; quod est animal, non id necesse est hominem esse. 6. Ita "historias" quidem esse aiunt rerum gestarum vel expositionem vel demonstrationem vel quo alio nomine id dicendum est, "annales" vero esse, cum res gestae plurium annorum observato cuiusque anni ordine deinceps componuntur. 7. Cum vero non per annos, sed per dies singulos res gestae scribuntur, ea historia Graeco vocabulo ephemeris dicitur, cuius Latinum interpretamentum scriptum est in libro Semproni Asellionis primo, ex quo libro plura verba ascripsimus, ut simul, ibidem quid ipse inter res gestas et annales esse dixerit, ostenderemus. 8. "Verum inter eos", inquit "qui annales relinquere voluissent, et eos, qui res gestas a Romanis perscribere conati essent, omnium rerum hoc interfuit. Annales libri tantummodo, quod factum quoque anno gestum sit, ea demonstrabant, id est quasi qui diarium scribunt, quam Graeci ephemerida vocant. Nobis non modo satis esse video, quod factum esset, id pronuntiare, sed etiam, quo consilio quaque ratione gesta essent, demonstrare." 9. Paulo post idem Asellio in eodem libro: "Nam neque alacriores" inquit "ad rempublicam defendundam neque segniores ad rem perperam faciundam annales libri commovere quicquam possunt. Scribere autem, bellum initum quo consule et quo confectum sit et quis triumphans introierit, et eo libro, quae in bello gesta sint, non praedicare autem interea quid senatus decreverit aut quae lex rogatiove lata sit, neque quibus consiliis ea gesta sint, iterare: id fabulas pueris est narrare, non historias scribere." |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |