Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER SEXTUS
    • II. De Caeselli Vindicis pudendo errore, quem offendimus in libris eius, quos inscriptis lectionum antiquarum.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

II. De Caeselli Vindicis pudendo errore, quem offendimus in libris eius, quos inscriptis lectionum antiquarum.

1. Turpe erratum offendimus in illis celebratissimis commentariis lectionum antiquarum Caeselli Vindicis, hominis hercle pleraque haut indiligentis.

2. Quod erratum multos fugit, quamquam multa in Caesellio reprehendendo etiam per calumnias rimarentur.

3. Scripsit autem Caesellius Q. Ennium in IV annali "cor" dixisse genere masculino.

4. Verba Caeselli subiecta sunt: "Masculino genere, ut multa alia, enuntiavit Ennius. Nam in XIII. annali "quem cor" dixit."

5. Ascripsit deinde versus Ennii duo:
Hannibal audaci cum pectore de me hortatur,
ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor?

6. Antiochus est, qui hoc dixit, Asiae rex. Is admiratur et permovetur, quod Hannibal Carthaginiensis bellum se facere populo Romano volentem dehortetur.

7. Hos autem versus Caesellius sic accipit, tamquam si Antiochus sic dicat: "Hannibal me, ne bellum geram, dehortatur; quod cum facit, ecquale putat cor habere me et quam stultum esse me credit, cum id mihi persuadere vult?"

8. Hoc Caesellius quidem, sed aliud longe Ennius.

9. Nam tres versus sunt, non duo, ad hanc Ennii sententiam pertinentes, ex quibus tertium versum Caesellius non respexit:
Hannibal audaci cum pectore de me hortatur,
ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor
suasorem summum et studiosum robore belli.

10. Horum versuum sensus atque ordo sic, opinor, est: Hannibal ille audentissimus atque fortissimus, quem ego credidi - hoc est enim "cor meum credidit", proinde atque diceret "quem ego stultus homo credidi" - summum fore suasorem ad bellandum, is me dehortatur dissuadetque, ne bellum faciam.

11. Caesellius autem forte rhathymoteron iunctura ista verborum captus "quem cor" dictum putavit et "quem" accentu acuto legit, quasi ad cor referretur, non ad Hannibalem.

12. Sed non fugit me, si aliquis sit tam inconditus, sic posse defendi "cor" Caeselli masculinum, ut videatur tertius versus separatim atque divise legendus, proinde, quasi praecisis interruptisque verbis exclamet Antiochus: "suasorem summum!" Sed non dignum est eis, qui hoc dixerint, responderi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License