Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
III. Quid Tiro Tullius, Ciceronis libertus, reprehenderit in M. Catonis oratione, quam pro Rhodiensibus in senatu dixit; et quid ad ea, quae reprehenderat, responderimus.1. Civitas Rhodiensis et insulae opportunitate et operum nobilitatibus et navigandi sollertia navalibusque victoriis celebrata est. 2. Ea civitas, cum amica atque socia populi Romani foret, Persa tamen, Philippi filio, Macedonum rege, cum quo bellum populo Romano fuit, amico usa est, conixique sunt Rhodienses legationibus Romam saepe missis id bellum inter eos componere. 3. Sed ubi ista pacificatio perpetrari nequivit, verba a plerisque Rhodiensibus in contionibus eorum ad populum facta sunt, ut, si pax non fieret, Rhodienses regem adversus populum Romanum adiutarent. 4. Sed nullum super ea re publicum decretum factum est. 5. At ubi Perses victus captusque est, Rhodienses pertimuere ob ea, quae conpluriens in coetibus populi acta dictaque erant, legatosque Romam miserunt, qui temeritatem quorundam popularium suorum deprecarentur et fidem consiliumque publicum expurgarent. 6. Legati postquam Romam venerunt et in senatum intromissi sunt verbisque suppliciter pro causa sua factis e curia excesserunt, sententiae rogari coeptae; 7. cumque partim senatorum de Rhodiensibus quererentur maleque animatos eos fuisse dicerent bellumque illis faciendum censerent, tum M. Cato exsurgit et optimos fidissimosque socios, quorum opibus diripiendis possidendisque non pauci ex summatibus viris intenti infensique erant, defensum conservatumque pergit orationemque inclutam dicit, quae et seorsum fertur inscriptaque est pro Rhodiensibus et in quintae originis libro scripta est. 8. Tiro autem Tullius, M. Ciceronis libertus, sane quidem fuit ingenio homo eleganti et haudquaquam rerum litterarumque veterum indoctus, eoque ab ineunte aetate liberaliter instituto adminiculatore et quasi administro in studiis litterarum Cicero usus est. 9. Sed profecto plus ausus est, quam ut tolerari ignoscique possit. 10. Namque epistulam conscripsit ad Q. Axium, familiarem patroni sui, confidenter nimis et calide, in qua sibimet visus est orationem istam pro Rhodiensibus acri subtilique iudicio percensuisse. 11. Ex ea epistula lubitum forte nobis est reprehensiones eius quasdam attingere: maiore scilicet venia reprehensuri Tironem, cum ille reprehenderit Catonem. 12. Culpavit autem primum hoc, quod Cato "inerudite et anagogos", ut ipse ait, principio nimis insolenti nimisque acri et obiurgatorio usus sit, cum vereri sese ostendit, ne patres gaudio atque laetitia rerum prospere gestarum de statu mentis suae deturbati non satis consiperent neque ad recte intellegendum consulendumque essent idonei. 13. "In principiis autem" inquit "patroni, qui pro reis dicunt, conciliare sibi et complacare iudices debent sensusque eorum exspectatione causae suspensos rigentesque honorificis verecundisque sententiis commulcere, non iniuris atque imperiosis minationibus confutare." 14. Ipsum deinde principium apposuit, cuius verba haec sunt: "Scio solere plerisque hominibus rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere atque superbiam atque ferociam augescere atque crescere. Quo mihi nunc magnae curae est, quod haec res tam secunde processit, ne quid in consulendo advorsi eveniat, quod nostras secundas res confutet, neve haec laetitia nimis luxuriose eveniat. Advorsae res edomant et docent, quid opus siet facto, secundae res laetitia transvorsum trudere solent a recte consulendo atque intellegendo. Quo maiore opere dico suadeoque, uti haec res aliquot dies proferatur, dum ex tanto gaudio in potestatem nostram redeamus." 15. "Quae deinde Cato iuxta dicit, ea" inquit "confessionem faciunt, non defensionem, neque propulsationem translationemve criminis habent, sed cum pluribus aliis communicationem, quod scilicet nihil ad purgandum est. Atque etiam" inquit "insuper profitetur Rhodienses, qui accusabantur, quod adversus populum Romanum regi magis cupierint faverintque, id eos cupisse atque favisse utilitatis suae gratia, ne Romani Perse quoque rege victo ad superbiam ferociamque et inmodicum modum insolescerent." 16. Eaque ipsa verba ponit, ita ut infra scriptum: "Atque ego quidem arbitror Rhodienses noluisse nos ita depugnare, uti depugnatum est, neque regem Persen vinci. Sed non Rhodienses modo id noluere, sed multos populos atque multas nationes idem noluisse arbitror atque haut scio an partim eorum fuerint, qui non nostrae contumeliae causa id noluerint evenire; sed enim id metuere, si nemo esset homo, quem vereremur, quidquid luberet, faceremus, ne sub solo imperio nostro in servitute nostra essent. Libertatis suae causa in ea sententia fuisse arbitror. Atque Rhodienses tamen Persen publice numquam adiuvere. Cogitate, quanto nos inter nos privatim cautius facimus. Nam unusquisque nostrum, si quis advorsus rem suam quid fieri arbitrantur, summa vi contra nititur, ne advorsus eam fiat; quod illi tamen perpessi." 17. Sed quod ad principium reprehensum attinet, scire oportuit Tironem defensos esse Rhodienses a Catone, sed ut a senatore et consulari et censorio viro, quidquid optimum esse publicum existimabat, suadente, non ut a patrono causam pro reis dicente. 18. Alia namque principia conducunt reos apud iudices defendenti et clementiam misericordiamque undique indaganti, alia, cum senatus de republica consulitur, viro auctoritate praestanti, sententiis quorundam iniquissimis permoto et pro utilitatibus publicis ac pro salute sociorum graviter ac libere indignanti simul ac dolenti. 19. Quippe recte et utiliter in disciplinis rhetorum praecipitur iudices de capite alieno deque causa ad sese non pertinenti cognituros, ex qua praeter officium iudicandi nihil ad eos vel periculi vel emolumenti redundaturum est, conciliandos esse ac propitiandos placabiliter et leniter existimationi salutique eius, qui apud eos accusatus est. 20. At cum dignitas et fides et utilitas omnium communis agitur ob eamque rem aut suadendum quid ut fiat, aut fieri iam coepto differendum est, tum? qui se in eiusmodi principiis occupat, ut benivolos benignosque sibi auditores paret, otiosam operam in non necessariis verbis sumit. 21. Iamdudum enim negotia, pericula ipsa reipublicae communia consiliis eos capiendis conciliant, et ipsi potius sibi exposcunt consultoris benivolentiam. 22. Sed quod ait confessum Catonem noluisse Rhodiensis ita depugnari, ut depugnatum est, neque regem Persem a populo Romano vinci, atque id eum dixisse non Rhodienses modo, sed multas quoque alias nationes noluisse, sed id nihil ad purgandum extenuandumve crimen valere, iam hoc primum Tiro inprobe mentitur. 23. Verba ponit Catonis et aliis tamen eum verbis calumniatur. 24. Non enim Cato confitetur noluisse Rhodienses victoriam esse populi Romani, sed sese arbitrari dixit id eos noluisse, quod erat procul dubio opinionis suae professio, non Rhodiensium culpae confessio. 25. In qua re, ut meum quidem iudicium est, non culpa tantum vacat, sed dignus quoque laude admirationeque est, cum et ingenue ac religiose dicere visus est contra Rhodienses, quod sentiebat, et parta sibi veritatis fide ipsum illud tamen, quod contrarium putabatur, flexit et transtulit, ut eos idcirco vel maxime aequum esset acceptiores carioresque fieri populo Romano, quod cum et utile is esset et vellent regi esse factum, nihil tamen adiuvandi eius gratia fecerint. 26. Postea verba haec ex eadem oratione ponit: "Ea nunc derepente tanta beneficia ultro citroque, tantam amicitiam relinquemus? quod illos dicimus voluisse facere, id nos priores facere occupabimus?" 27. "Hoc" inquit "enthymema nequam et vitiosum est. Responderi enim potuit: "occupabimus certe; nam si non occupaverimus, opprimemur, incidendumque erit in insidias, a quibus ante non caverimus." 28.
Recteque" inquit "hoc vitio dat Lucilius poetae Euripidae, quod, cum
Polyphontes rex propterea se interfecisse fratrem diceret, quod ipse ante de
nece eius consilium cepisset, Meropa, fratris uxor, hisce adeo eum verbis
eluserit: 29. At hoc enim" inquit "plane stultitiae plenum est eo consilio atque ea fini facere velle aliquid, uti numquam id facias, quod velis." 30. Sed videlicet Tiro animum non advertit non esse in omnibus rebus cavendis eandem causam, neque humanae vitae negotia et actiones et officia vel occupandi vel differendi vel etiam ulciscendi vel cavendi similia esse pugnae gladiatoriae. 31. Nam gladiatori composito ad pugnandum pugnae haec proposita sors est aut occidere, si occupaverit, aut occumbere, si cessaverit. 32. Hominum autem vita non tam iniquis neque tam indomitis necessitatibus circumscripta est, ut idcirco prior iniuriam facere debeas, quam, nisi feceris, pati possis. 33. Quod tantum aberat a populi Romani mansuetudine, ut saepe iam in sese factas iniurias ulcisci neglexerit. 34. Post deinde usum esse Catonem dicit in eadem oratione argumentis parum honestis et nimis audacibus ac non viri eius, qui alioqui fuit, sed vafris ac fallaciosis et quasi Graecorum sophistarum sollertiis. 35. "Nam cum obiceretur" inquit "Rhodiensibus, quod bellum populo Romano facere voluissent, negavit poena esse dignos, quia id non fecissent, etsi maxime voluissent", induxisseque eum dicit, quam dialectici epagogen appellant, rem admodum insidiosam et sophisticam neque ad veritates magis quam ad captiones repertam, cum conatus sit exemplis decipientibus conligere confirmareque neminem, qui male facere voluit, plecti aequum esse, nisi quod factum voluit, etiam fecerit. 36. Verba autem ex ea oratione M. Catonis haec sunt: "Qui acerrime adversus eos dicit, ita dicit "hostes voluisse fieri". Ecquis est tandem, qui vestrorum, quod ad sese attineat, aequum censeat poenas dare ob eam rem, quod arguatur male facere voluisse? Nemo, opinor; nam ego, quod ad me attinet, nolim." 37. Deinde paulo infra dicit: "Quid nunc? ecqua tandem lex est tam acerba, quae dicat "si quis illud facere voluerit, mille minus dimidium familiae multa esto; si quis plus quingenta iugera habere voluerit, tanta poena esto; si quis maiorem pecuum numerum habere voluerit, tantum damnas esto?" Atque nos omnia plura habere volumus, et id nobis impune est." 38. Postea ita dicit. "Sed si honorem non aequum est haberi ob eam rem, quod bene facere voluisse quis dicit neque fecit tamen, Rhodiensibus oberit, quod non male fecerunt, sed quia voluisse dicuntur facere?" 39. His argumentis Tiro Tullius M. Catonem contendere et conficere dicit Rhodiensibus quoque impune esse debere, quod hostes quidem esse populi Romani voluissent, ut qui maxime non fuissent. 40. Dissimulari autem non posse ait, quin paria et consimilia non sint plus quingenta iugera habere velle, quod plebiscito Stolonis prohibitum fuit, et bellum iniustum atque impium populo Romano facere velle, neque item infitiari posse, quin alia causa in praemio sit, alia in poenis. 41. "Nam beneficia" inquit "promissa opperiri oportet neque ante remunerari, quam facta sint, iniurias autem imminentis praecavisse iustum est, quam exspectavisse. 42. Summa enim professio stultitiae" inquit "est non ire obviam sceleribus cogitatis, sed manere opperirique, ut, cum admissa et perpetrata fuerint, tum denique, ubi, quae facta sunt, infecta fieri non possunt, poeniantur." 43. Haec Tiro in Catonem non nimis frigide neque sane inaniter; 44. sed enim Cato non nudam nec solitariam nec inprotectam hanc epagogen facit, sed multis eam modis praefulcit multisque aliis argumentis convelat et, quia non Rhodiensibus magis quam reipublicae consultabat, nihil sibi dictu factuque in ea re turpe duxit, quin omni sententiarum via servatum ire socios niteretur. 45. Ac primum ea non incallide conquisivit, quae non iure naturae aut iure gentium fieri prohibentur, sed iure legum rei alicuius medendae aut temporis causa iussarum; sicut est de numero pecoris et de modo agri praefinito. 46. In quibus rebus, quod prohibitum est, fieri quidem per leges non licet; velle id tamen facere, si liceat, inhonestum non est. 47. Atque eas res contulit sensim miscuitque cum eo, quod neque facere neque velle per sese honestum est; tum deinde, ne disparilitas conlationis evidens fieret, pluribus id propugnaculis defensat neque tenues istas et enucleatas voluntatum in rebus inlicitis reprehensiones, qualia in philosophorum otio disputantur, magni facit, sed id solum ex summa ope nititur, ut causa Rhodiensium, quorum amicitiam retineri ex republica fuit, aut aequa iudicaretur aut quidem certe ignoscenda. Atque interim neque fecisse Rhodienses bellum neque facere voluisse dicit, interim autem facta sola censenda dicit atque in iudicium vocanda, sed voluntates nudas inanesque neque legibus neque poenis fieri obnoxias; interdum tamen, quasi deliquisse eos concedat, ignosci postulat et ignoscentias utiles esse rebus humanis docet ac, nisi ignoscant, metus in republica rerum novarum movet; sed enim contra, si ignoscatur, conservatum iri ostendit populi Romani magnitudinem. 48. Superbiae quoque crimen, quod tunc praeter cetera in senatu Rhodiensibus obiectum erat, mirifica et prope divina responsionis figura elusit et eluit. 49.
Verba adeo ipsa ponemus Catonis, quoniam Tiro ea praetermisit: 50. Nihil prorsus hac compellatione dici potest neque gravius neque munitius adversus homines superbissimos facta, qui superbiam in sese amarent, in aliis reprehenderent. 51. Praeterea animadvertere est in tota ista Catonis oratione omnia disciplinarum rhetoricarum arma atque subsidia mota esse; sed non proinde ut in decursibus ludicris aut simulacris proeliorum voluptariis fieri videmus. Non enim, inquam, distincte nimis atque compte atque modulate res acta est, sed quasi in ancipiti certamine, cum sparsa acies est, multis locis Marte vario pugnatur, sic in ista tum causa Cato, cum superbia illa Rhodiensium famosissima multorum odio atque invidia flagraret, omnibus promisce tuendi atque propugnandi modis usus est et nunc ut optime meritos commendat, nunc tamquam si innocentes purgat, nunc, ne bona divitiaeque eorum expetantur, obiurgat, nunc, quasi sit erratum, deprecatur, nunc ut necessarios reipublicae ostentat, nunc clementiae, nunc mansuetudinis maiorum, nunc utilitatis publicae commonefacit. 52. Eaque omnia distinctius numerosiusque fortassean dici potuerint, fortius atque vividius potuisse dici non videntur. 53. Inique igitur Tiro Tullius, quod ex omnibus facultatibus tam opulentae orationis aptis inter sese et cohaerentibus parvum quippiam nudumque sumpsit, quod obtrectaret, tamquam non dignum M. Catone fuerit, quod delictorum non perpetratorum voluntates non censuerit poeniendas. 54. Commodius autem rectiusque de his meis verbis, quibus Tullio Tironi respondimus, existimabit iudiciumque faciet, qui et orationem ipsam totam Catonis acceperit in manus et epistulam Tironis ad Axium scriptam requirere et legere curaverit. Ita enim nos sincerius exploratiusque vel corrigere poterit vel probare. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |