Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
VII. An "affatim", quasi "admodum", prima acuta pronuntiandum sit; et quaedam itidem non incuriose tractata super aliarum vocum accentibus.1. Annianus poeta praeter ingenii amoenitates litterarum quoque veterum et rationum in litteris oppido quam peritus fuit et sermocinabatur mira quadam et scita suavitate. 2. Is "affatim" ut "admodum" prima acuta, non media, pronuntiabat atque ita veteres locutos censebat. 3. Itaque se audiente Probum
grammaticum hos versus in Plauti Cistellaria legisse dicit: 4. causamque esse huic accentui
dicebat, quod "affatim" non essent duae partes orationis, sed utraque
pars in unam vocem coaluisset, sicuti in eo quoque, quod "exadversum"
dicimus, secundam syllabam debere acui existimabat, quoniam una, non duae
essent partes orationis; atque ita oportere apud Terentium legi dicebat in his
versibus: 5. Addebat etiam, quod "ad" praeverbium tum ferme acueretur, cum significaret epitasin, quam "intentionem" nos dicimus, sicut "adfabre" et "admodum" et "adprobe" dicuntur. 6. Cetera quidem satis commode Annianus. Sed si hanc particulam semper, cum intentionem significaret, acui putavit, non id perpetuum videtur; 7. nam et "adpotus" cum dicimus et "adprimus" et "adprime", intentio in his omnibus demonstratur, neque tamen "ad" particula satis commode accentu acuto pronuntiatur. 8. "Adprobus" tamen, quod significat "valde probus", non infitias eo, quin prima syllaba acui debeat. 9. Caecilius in comoedia, quae inscribitur Triumphus, vocabulo isto utitur: Hierocles hospes est mi adulescens adprobus. 10. Num igitur in istis vocibus, quas non acui diximus, ea causa est, quod syllaba insequitur natura longior, quae non ferme patitur acui priorem in vocabulis syllabarum plurium quam duarum? 11. "Adprimum" autem
longe primum L. Livius in Odyssia dicit in hoc versu: 12. Idem Livius in Odyssia "praemodum" dicit, quasi admodum: "parcentes" inquit "praemodum", quod significat "supra modum", dictumque est quasi "praeter modum"; in quo scilicet prima syllaba acui debebit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |