Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
VIII. Res ultra fidem tradita super amatore delphino et puero amato.1. Delphinos venerios esse et amasios non modo historiae veteres, sed recentes quoque memoriae declarant. 2. Nam et sub Caesaris Augusti imperio in Puteolano mari, ut Apion scriptum reliquit, et aliquot saeculis ante apud Naupactum, ut Theophrastus tradidit, amores flagrantissimi delphinorum cogniti compertique sunt. 3. Neque hi amaverunt, quod sunt ipsi, genus, sed pueros forma liberali in naviculis forte aut in vadis litorum conspectos miris et humanis modis arserunt. 4. Verba subscripsi Apionos, eruditi viri, ex Aegyptiacorum libro quinto, quibus delphini amantis et pueri non abhorrentis consuetudines, lusus, gestationes, aurigationes refert eaque omnia sese ipsum multosque alios vidisse dicit: 5. Autos d'au eidon peri Dikaiarchias paidos A - Hyakinthos ekaleito - pothois eptoemenon delphina. Prossainei ten phonen autou ten psychen pteroumenos entos tas te akanthas hypostellon, me ti tou pothoumenou chrotos amyxei pheidomenos, hippedon te peribebekota mechri diakosion anege stadion. Execheito he Rhome kai pasa Italia tes Aphrodites xynorontes heniochoumenon ichthyn. 6. Ad hoc adicit rem non minus mirandam. "Postea" inquit "idem ille puer delphineromenos morbo adfectus obit suum diem. 7. At ille amans, ubi saepe ad litus solitum adnavit et puer, qui in primo vado adventum eius opperiri consueverat, nusquam fuit, desiderio tabuit exanimatusque est et in litore iacens inventus ab his, qui rem cognoverant, in sui pueri sepulcro humatus est." |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |