Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
IX. "Peposci" et "memordi", "pepugi" et "spepondi" et "cecurri" plerosque veterum dixisse, non, uti postea receptum est dicere, per "o" aut per "u" litteram in prima syllaba positam, atque id eos Graecae rationis exemplo dixisse; praeterea notatum, quod viri non indocti neque ignobiles a verbo "descendo" non "descendi", sed "descendidi" dixerunt.1. "Poposci", "momordi", "pupugi", "cucurri" probabiliter dici videtur, atque ita nunc omnes ferme doctiores hisce verbis utuntur. 2. Sed Q. Ennius in saturis "memorderit" dixit per "e" litteram, non "momorderit": "meum" inquit "non est, ac si me canis memorderit." 3. Item
Laberius in Gallis: 4. Item
idem Laberius in Coloratore: 5. Item P. Nigidius de animalibus libro II.: "Ut serpens si memordit, gallina diligitur et opponitur." 6. Item
Plautus in Aulularia: 7. Sed
idem Plautus in Trigeminis neque "praememordisse" neque
"praemomordisse" dicit, sed "praemorsisse": 8. Item Atta in Conciliatrice: ursum se memordisse autumat. 9. "Peposci" quoque, non "poposci", Valerius Antias libro annalium XLV. scriptum reliquit: "Denique Licinius tribunus plebi perduellionis ei diem dixit et comitiis diem a M. Marcio praetore peposcit." 10. "Pepugero" aeque
Atta in Aedilicia dicit: 11. Aelium quoque Tuberonem libro ad C. Oppium scripto "occecurrit" dixisse Probus adnotavit et haec eius verba apposuit: "Si generalis species occecurrerit." 12. Idem Probus Valerium Antiatem libro historiarum XXII. "speponderant" scripsisse annotavit verbaque eius haec posuit: "Tiberius Gracchus, qui quaestor C. Mancino in Hispania fuerat, et ceteri, qui pacem speponderant." 13. Ratio autem istarum dictionum haec esse videri potest: quoniam Graeci in quadam specie praeteriti temporis, quod parakeimenon appellant, secundam verbi litteram in "e" plerumque vertunt, ut grapho gegrapha, poio pepoika, lalo lelaleka, krato kekrateka, lovo lelouka, 14. sic igitur mordeo "memordi", posco "peposci", tendo "tetendi", tango "tetigi", pungo "pepugi", curro "cecurri", tollo "tetuli", spondeo "spepondi" facit. 15. Sic M. Tullius et C. Caesar "mordeo, memordi", "pungo, pepugi", "spondeo, spepondi" dixerunt. Praeterea inveni a verbo "scindo" simili ratione non "sciderat", sed "sciciderat" dictum esse. 16. L. Accius in Sotadicorum libro I. "sciciderat" dicit. Verba haec sunt: non ergo aquila ita, uti praedicant, sciciderat pectus? 17. Ennius quoque in Melanippa: |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |