Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
XX. Quod Vergilius a Nolanis ob aquam sibi non permissam sustulit e versu suo "Nolam" et posuit "oram"; atque ibi quaedam alia de iucunda consonantia litterarum.1.
Scriptum in quodam commentario repperi versus istos a Vergilio ita primum esse
recitatos atque editos: 2. Ea res verane an falsa sit, non laboro; quin tamen melius suaviusque ad aures sit "ora" quam "Nola," dubium id non est. 3. Nam vocalis in priore versu extrema eademque in sequenti prima canoro simul atque iucundo hiatu tractim sonat. 4. Est adeo invenire apud nobiles poetas huiuscemodi suavitatis multa, quae appareat navata esse, non fortuita; sed praeter ceteros omnis apud Homerum plurima. 5. Uno
quippe in loco tales tamque hiantes sonitus in assiduis vocibus pluribus facit: 6. Catullus
quoque elegantissimus poetarum in hisce versibus: |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |