Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
XVI. Verbum "deprecor" a poeta Catullo inusitate quidem, sed apte positum et proprie; deque ratione eius verbi exemplisque veterum scriptorum.1. Eiusmodi quispiam, qui tumultuariis et inconditis linguae exercitationibus ad famam sese facundiae promiserat neque orationis Latinae usurpationes rationesve ullas didicerat, cum in Lycio forte vespera ambularemus, ludo ibi et voluptati fuit. 2. Nam
cum esset verbum "deprecor" doctiuscule positum in Catulli carmine,
quia id ignorabat, frigidissimos versus esse dicebat omnium quidem iudicio
venustissimos, quos subscripsi: 3. "Deprecor" hoc in loco vir bonus ita esse dictum putabat, ut plerumque a vulgo dicitur, quod significat "valde precor" et "oro" et "supplico", in quo "de" praepositio ad augendum et cumulandum valet. 4. Quod si ita esset, frigidi sane versus forent. 5. Nunc enim contra omnino est: nam "de" praepositio, quoniam est anceps, in uno eodemque verbo duplicem vim capit. Sic enim "deprecor" a Catullo dictum est, quasi "detestor" vel "exsecror" vel "depello" vel "abominor": 6. contra autem valet, cum Cicero Pro P. Sulla ita dicit: "Quam multorum hic vitamst a Sulla deprecatus." 7. Item in dissuasione legis agrariae: "Si quid deliquero, nullae sunt imagines, quae me a vobis deprecentur." 8. Sed neque solus Catullus ita isto verbo usus est. Pleni sunt adeo libri similis in hoc verbo significationis, ex quibus unum et alterum, quae subpetierant, apposui. 9. Q. Ennius in Erechtheo non
longe secus dixit quam Catullus: 10. Item Ennius in Cresphonte: 11. Cicero in libro sexto de republica ita scripsit: "Quod quidem eo fuit maius, quia, cum causa pari collegae essent, non modo invidia pari non erant, sed etiam Claudi invidiam Gracchi caritas deprecabatur"; hic quoque item non est "valde precabatur", sed quasi propulsabat invidiam et defensabat invidiam, quod Graeci propinqua significatione paraiteisthai dicunt. 12. Item pro Aulo Caecina consimiliter Cicero verbo isto utitur. "Quid" inquit "huic homini facias? nonne concedas interdum, ut excusatione summae stultitiae summae improbitatis odium deprecetur?" 13. Item in Verrem actionis secundae primo: "Nunc vero quid faciat Hortensius? avaritiaene crimina frugalitatis laudibus deprecetur? At hominem flagitiosissimum, libidinosissimum nequissimumque defendit." Sic igitur Catullus eadem se facere dicit, quae Lesbiam, quod et malediceret ei palam respueretque et recusaret detestareturque assidue et tamen eam penitus deperiret. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |