Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER NONUS
    • VII. De conversione foliorum in arbore olea brumali et solstitiali die: deque fidibus id temporis ictu alieno sonantibus.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

VII. De conversione foliorum in arbore olea brumali et solstitiali die: deque fidibus id temporis ictu alieno sonantibus.

1. Volgo et scriptum et creditum est folia olearum arborum brumali et solstitiali die converti et quae pars eorum fuerit inferior atque occultior, eam supra fieri atque exponi ad oculos et ad solem.

2. Quod nobis quoque semel atque iterum experiri volentibus ita esse propemodum visum est.

3. Sed de fidibus rarius dictu et mirabilius est; quam rem et alii docti viri et Suetonius etiam Tranquillus in libro ludicrae historiae primo satis compertam esse satisque super ea constare adfirmat: nervias in fidibus brumali die alias digitis pelli, alias sonare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License