Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
IX. Quis modus sit vertendi verba in Graecis sententiis; deque his Homeri versibus, quos Vergilius vertisse aut bene apteque aut inprospere existimatus est.1. Quando ex poematis Graecis vertendae imitandaeque sunt insignes sententiae, non semper aiunt enitendum, ut omnia omnino verba in eum, in quem dicta sunt, modum vertamus. 2. Perdunt enim gratiam pleraque, si quasi invita et recusantia violentius transferantur. 3. Scite ergo et considerate Vergilius, cum aut Homeri aut Hesiodi aut Apollonii aut Parthenii aut Callimachi aut Theocriti aut quorundam aliorum locos effingeret, partem reliquit, alia expressit. 4. Sicuti nuperrime aput mensam cum legerentur utraque simul Bucolica Theocriti et Vergilii, animadvertimus reliquisse Vergilium, quod Graecum quidem mire quam suave est, verti autem neque debuit neque potuit. 5.
Sed enim, quod substituit pro eo, quod omiserat, non abest, quin iucundius
lepidiusque sit: 6.
malo me Galatea petit, lasciva puella, 7.
Illud quoque alio in loco animadvertimus caute omissum, quod est in Graeco
versu dulcissimum: 8. Quo enim pacto diceret: to kalon pephilemene, verba hercle non translaticia, sed cuiusdam nativae dulcedinis? 9. Hoc igitur reliquit et cetera vertit non infestiviter, nisi quod "caprum" dixit, 10. quem Theocritus enorchan appellavit - auctore enim M. Varrone is demum Latine "caper" dicitur, qui excastratus est -: 11.
Tityre, dum redeo, brevis est via, pasce capellas 12.
Et quoniam de transferendis sententiis loquor, memini audisse me ex Valerii
Probi discipulis, docti hominis et in legendis pensitandisque veteribus
scriptis bene callidi, solitum eum dicere nihil quicquam tam inprospere
Vergilium ex Homero vertisse quam versus hos amoenissimos, quos de Nausicaa
Homerus fecit: 13.
qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi 14. Primum omnium id visum esse dicebant Probo, quod aput Homerum quidem virgo Nausicaa ludibunda inter familiares puellas in locis solis recte atque commode confertur cum Diana venante in iugis montium inter agrestes deas, nequaquam autem conveniens Vergilium fecisse, quoniam Dido in urbe media ingrediens inter Tyrios principes cultu atque incessu serio, "instans operi", sicut ipse ait, "regnisque futuris", nihil eius similitudinis capere possit, quae lusibus atque venatibus Dianae congruat; 15.
tum postea, quod Homerus studia atque oblectamenta in venando Dianae honeste
aperteque dicit, Vergilius autem, cum de venatu deae nihil dixisset, pharetram
tantum facit eam ferre in humero, tamquam si onus et sarcinam; atque illud
impense Probum esse demiratum in Vergilio dicebant, quod Homerica quidem Leto
gaudium gaudeat genuinum et intimum atque in ipso penetrali cordis et animae
vigens, siquidem non aliud est: 16.
praeter ista omnia florem ipsius totius loci Vergilium videri omisisse, quod
hunc Homeri versum exigue secutus sit: 17. quando nulla maior cumulatiorque pulcritudinis laus dici potuerit, quam quod una inter omnis pulcras excelleret, una facile ex omnibus nosceretur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |