Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
XII. De verbis, quae in utramque partem significatione adversa et reciproca dicuntur.1. Ut "formidulosus" dici potest et qui formidat et qui formidatur, ut "invidiosus" et qui invidet et cui invidetur, ut "suspiciosus" et qui suspicatur et qui suspectus est, ut "ambitiosus" et qui ambit et qui ambitur, ut item "gratiosus" et qui adhibet gratias et qui admittit, ut "laboriosus" et qui laborat et qui labori est, ut pleraque alia huiuscemodi in utramque partem dicuntur, ita "infestus" quoque ancipiti significatione est. 2. Nam et is "infestus" appellatur, qui malum infert cuipiam, et contra, cui aliunde impendet malum, is quoque "infestus" dicitur. 3. Sed quod prius posui, profecto exemplis non indiget: sic adeo multi locuntur, ut "infestum" dicant inimicum atque adversum; alterum autem illud ignorabilius obscuriusque est. 4. Quis enim e medio facile dixerit infestum esse, cui alter infestus est? Sed et veteres plerique ita dixerunt, et M. Tullius in oratione, quam Pro Cn. Plancio scripsit, vocabulo hoc sic usus est: 5. "Dolebam" inquit "iudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob eam ipsam causam esset infestior, quod is meam salutem atque vitam sua benivolentia praesidio custodiaque texisset." 6. Nos igitur de origine et ratione verbi quaerebamus atque ita in Nigidianis scriptum invenimus: ""Infestum" a festinando dictum; nam qui instat" inquit "alicui eumque properans urget opprimereque eum studet festinatque, aut contra de cuius periculo et exitio festinatur, is uterque "infestus" dicitur ab instantia atque imminentia fraudis, quam vel facturus cuipiam vel passurus est." 7. Ne quis autem de "suspicioso", quod supra posuimus, et de "formiduloso" in eam partem, quae minus usitata est, exemplum requirat, inveniet de "suspicioso" aput M. Catonem de re Floria ita scriptum: "Sed nisi qui palam corpore pecuniam quaereret aut se lenoni locavisset, etsi famosus et suspiciosus fuisset, vim in corpus liberum non aecum censuere adferri." 8. "Suspiciosum" enim Cato hoc in loco suspectum significat, non suspicantem. 9.
"Formidulosum" autem, qui formidetur, Sallustius in Catilina ita
dicit: 10.
Item C. Calvus in poematis "laboriosus" dicit, non, ut vulgo dicitur,
qui laborat, sed in quo laboratur. 11. Eadem
ratione Laberius quoque in Sororibus: 12. et
Cinna in poematis: 13. "Metus" quoque et "iniuria" atque alia quaedam id genus sic utroqueversum dici possunt: nam "metus hostium" recte dicitur, et cum timent hostes et cum timentur. 14. Itaque Sallustius in historia prima "metum Pompei" dixit, non quo Pompeius metueret, quod est usitatius, sed quo metueretur. Verba haec Sallusti sunt: "Id bellum excitabat metus Pompei victoris Hiempsalem in regnum restituentis." 15. Item alio in loco: "Postquam remoto metu Punico simultates exercere vacuum fuit." 16. "Iniurias" itidem dicimus tam illorum, qui patiuntur, quam qui faciunt, quarum dictionum exempla sunt facilia inventu. 17. Illud
etiam dictum a Vergilio eandem habet formam communicatae ultro et citro
significationis: 18. "Nescius" quoque dicitur tam is, qui nescitur, quam qui nescit. 19. Sed super eo, qui nescit, frequens huius vocabuli usus est, infrequens autem est de eo, quod nescitur. 20. "Ignarus" aeque utroqueversum dicitur non tantum qui ignorat, set et qui ignoratur. 21.
Plautus in Rudente: 22.
Sallustius: "More humanae cupidinis ignara visendi." Vergilius: |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |