Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
XIV. Quod idem Quadrigarius "huius facies" patrio casu probe et Latine dixit; et quaedam alia adposita de similium vocabulorum declinationibus.1. Quod autem supra scriptum est in Q. Claudi verbis: "Propter magnitudinem atque inmanitatem facies", id nos aliquot veteribus libris inspectis exploravimus atque ita esse, ut scriptum est, comperimus. 2. Sic enim pleraque aetas veterum declinavit: "haec facies, huius facies", quod nunc propter rationem grammaticam "faciei" dicitur. Corruptos autem quosdam libros repperi, in quibus "faciei" scriptum est illo, quod ante scriptum erat, oblitterato. 3. Meminimus etiam in Tiburti bibliotheca invenire nos in eodem Claudi libro scriptum utrumque "facies" et "facii". Sed "facies" in ordinem scriptum fuit et contra per "i" geminum "facii," neque id abesse a quadam consuetudine prisca existimavimus; 4. nam et ab eo, quod est "hic dies", tam "huius dies", quam "huius dii", et ab eo, quod est "haec fames", tam "huius famis", quam "huius fami" dixerunt. 5. Q. Ennius in XVI annali "dies" scripsit pro "diei" in hoc versu: postremae longinqua dies confecerit aetas. 6. Ciceronem quoque adfirmat Caesellius in oratione, quam pro P. Sestio fecit, "dies" scripsisse pro "diei", quod ego inpensa opera conquisitis veteribus libris plusculis ita, ut Caesellius ait, scriptum inveni. 7. Verba sunt haec M. Tullii:
"Equites vero daturos illius dies poenas"; quocirca factum hercle
est, ut facile his credam, qui scripserunt idiographum librum Vergilii se
inspexisse, in quo ita scriptum est: 8. Sed sicut hoc in loco
"dies" a Vergilio scriptum videtur, ita in illo versu non dubium est,
quin "dii" scripserit pro "diei": 9. Sic autem "dies, dii" a veteribus declinatum est, ut "fames, fami", "pernicies, pernicii", "progenies, progenii", "luxuries, luxurii", "acies? acii". 10. M. enim Cato in oratione, quam de bello Carthaginiensi composuit, ita scripsit: "Pueri atque mulieres extrudebantur fami causa." 11.
Lucilius in XII: 12. Sisenna in historiarum libro VI: "Romanos inferendae pernicii causa venisse." 13.
Pacuvius in Paulo: 14. Cn.
Matius in Iliadis XXI: 15. Idem
Matius in XXIII: 16. C. Gracchus de legibus promulgatis: "Ea luxurii causa aiunt institui"; 17. et ibidem infra ita scriptum est: "non est ea luxuries, 18. quae necessario parentur vitae causa", per quod apparet eum ab eo, quod est "luxuries", "luxurii" patrio casu dixisse. 19. M. quoque Tullius in oratione, qua Sextum Roscium defendit, "pernicii" scriptum reliquit. Verba haec sunt: "Quorum nihil pernicii causa divino consilio, sed vi ipsa et magnitudine rerum factum putamus." 20. Aut "facies" ergo in casu patrio aut "facii" Quadrigarium scripsisse existimandum est; "facie" autem in nullo veteri libro scriptum repperi. 21. [In casu autem dandi, qui purissime locuti sunt, non "faciei", uti nunc dicitur, sed "facie" dixerunt.] 22. Lucilius in saturis: 23. Lucilius in libro septimo: 24. sunt tamen non pauci, qui utrobique "facii" legant. 25. Sed C. Caesar in libro de analogia secundo "huius die" et "huius specie" dicendum putat. 26. Ego quoque in Iugurtha
Sallustii summae fidei et reverendae vetustatis libro "die" casu
patrio scriptum inveni. Verba haec ita erant: |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |