Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
XI. Verbum "mature" quid significet quaeque vocis eius ratio sit; et quod eo verbo volgus hominum inproprie utatur; atque inibi, quod "praecox" declinatum "praecocis" faciat, non "praecoquis".1. "Mature" nunc significat "propere" et "cito" contra ipsius verbi sententiam; aliud enim est "mature", quam dicitur. 2. Propterea P. Nigidius, homo in omnium bonarum artium disciplinis egregius: ""mature"" inquit "est quod neque citius est neque serius, sed medium quiddam et temperatum est." 3. Bene atque proprie Nigidius. Nam et in frugibus et in pomis "matura" dicuntur, quae neque cruda et inmitia sunt neque caduca et decocta, sed tempore suo adulta maturataque. 4. Quoniam autem id, quod non segniter fiebat, "mature" fieri dicebatur, progressa plurimum verbi significatio est et non iam, quod non segnius, sed quod festinantius fit, id fieri "mature" dicitur, quando ea, quae praeter sui temporis modum properata sunt, "inmatura" verius dicantur. 5. Illud vero Nigidianum rei atque verbi temperamentum divos Augustus duobus Graecis verbis elegantissime exprimebat. Nam et dicere in sermonibus et scribere in epistulis solitum esse aiunt: speude bradeos, per quod monebat, ut ad rem agendam simul adhiberetur et industriae celeritas et diligentiae tarditas, ex quibus duobus contrariis fit maturitas. 6.
Vergilius quoque, si quis animum adtendat, duo ista verba "properare"
et "maturare" tamquam plane contraria scitissime separavit in hisce
versibus: 7. Elegantissime duo verba ista divisit; namque in praeparatu rei rusticae per tempestates pluvias, quoniam otium est, "maturari" potest, per serenas, quoniam tempus instat, "properari" necessum est. 8. Cum
significandum autem est, coactius quid factum et festinantius, tum rectius
"praemature" factum id dicitur quam "mature", sicuti
Afranius dixit in togata, cui Titulus nomen est: 9. in quo versu animadvertendum est, quod "praecocem" inquit, non "praecoquem"; est enim casus eius rectus non "praecoquis", sed "praecox". |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |