Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
XVI. Quos errores Iulius Hyginus in sexto Vergilii animadverterit in Romana historia erratos.1. Reprehendit Hyginus Vergilium correcturumque eum fuisse existimat, quod in libro sexto scriptum est. 2. Palinurus est aput inferos
petens ab Aenea, ut suum corpus requirendum et sepeliendum curet. Is hoc
dicit: 3. "Quo" inquit "modo aut Palinurus novisse et nominare potuit portus Velinos aut Aeneas ex eo nomine locum invenire, cum Velia oppidum, a quo portum, qui in eo loco est, Velinum dixit, Servio Tullio Romae regnante post annum amplius sescentesimum, quam Aeneas in Italiam venit, conditum in agro Lucano et eo nomine appellatum est? 4. Nam qui ab Harpalo" inquit "regis Cyri praefecto ex terra Phocide fugati sunt, alii Veliam, partim Massiliam condiderunt. 5. Inscitissime igitur petit, ut Aeneas portum Velinum requirat, cum id nomen eo tempore fuerit nusquam gentium. 6.
Neque simile" inquit "illud videri debet, quod est in primo carmine: 7.
et aeque in sexto libro: 8. quoniam poetae ipsi quaedam kata prolepsin historiae dicere ex sua persona concedi solet, quae facta ipse postea scire potuit, sicut Vergilius scivit de Lavinio oppido et de colonia Chalcidicensi. 9. Sed Palinuros qui potuit" inquit "scire ea, quae post annos sescentos facta sunt, nisi quis eum divinasse aput inferos putat proinde ut animae defunctorum solent? 10. Sed et si ita accipias, quamquam non ita dicitur, Aeneas tamen, qui non divinabat, quo pacto potuit requirere portum Velinum, cui nomen tunc, sicut diximus, nullum usquam fuit?" 11. Item hoc quoque in eodem libro reprehendit et correcturum fuisse Vergilium putat, nisi mors occupasset. 12.
"Nam cum Thesea" inquit "inter eos nominasset, qui ad inferos
adissent ac redissent, dixissetque: 13. Qui autem" inquit "fieri potest, ut aeternum aput inferos sedeat, quem supra cum is nominat, qui descenderint illuc atque inde rursum evaserint, praesertim cum ita sit fabula de Theseo, atque si Hercules eum evellerit e petra et in lucem ad superos eduxerit?" 14.
Item in his versibus errasse Vergilium dicit: 15. "Confudit" inquit "et personas diversas et tempora. Nam neque eodem tempore neque per eosdem homines cum Achaeis et cum Pyrro bellatum est. 16. Pyrrus enim, quem dicit Aeaciden, de Epiro in Italiam transgressus cum Romanis depugnavit adversus Manium Curium, in eo bello ducem. 17. Argivum autem bellum, id est Achaicum, multis post annis a L. Mummio imperatore gestum est. 18. Potest igitur" inquit "medius eximi versus, qui de Pyrro inportune inmissus est, quem Vergilius procul dubio exempturus" inquit "fuit." |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |