Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
XX. Quid sit "rogatio", quid "lex", quid "plebisscitum", quid "privilegium"; et quantum ista omnia differant.1. Quaeri audio, quid "lex" sit, quid "plebisscitum", quid "rogatio", quid "privilegium". 2. Ateius Capito, publici privatique iuris peritissimus, quid "lex" esset, hisce verbis definivit: "Lex" inquit "est generale iussum populi aut plebis rogante magistratu." 3. Ea definitio si probe facta est, neque de imperio Cn. Pompei neque de reditu M. Ciceronis neque de caede P. Clodi quaestio neque alia id genus populi plebisve iussa "leges" vocari possunt. 4. Non
sunt enim generalia iussa neque de universis civibus, sed de singulis concepta;
quocirca "privilegia" potius vocari debent, quia veteres
"priva" dixerunt, quae nos "singula" dicimus. Quo verbo
Lucilius in primo satirarum libro usus est: 5. "Plebem" autem Capito in eadem definitione seorsum a populo divisit, quoniam in populo omnis pars civitatis omnesque eius ordines contineantur, "plebes" vero ea dicatur, in qua gentes civium patriciae non insunt. 6. "Plebisscitum igitur est secundum eum Capitonem lex, quam plebes, non populus, accipit. 7. Sed totius huius rei iurisque, sive cum populus sive cum plebs rogatur, sive quod ad singulos sive quod ad universos pertinet, caput ipsum et origo et quasi fons "rogatio" est. 8. Ista enim omnia vocabula censentur continenturque "rogationis" principali genere et nomine; nam nisi populus aut plebs rogetur, nullum plebis aut populi iussum fieri potest. 9. Sed quamquam haec ita sunt, in veteribus tamen scriptis non magnam vocabulorum, istorum differentiam esse animadvertimus. Nam et plebisscita et privilegia translaticio nomine "leges" appellaverunt eademque omnia confuso et indistincto vocabulo "rogationes" dixerunt. 10. Sallustius quoque proprietatum in verbis retinentissimus consuetudini concessit et privilegium, quod de Cn. Pompei reditu ferebatur, "legem" appellavit. Verba ex secunda eius historia haec sunt: "Nam Sullam consulem de reditu eius legem ferentem ex conposito tr. pl. C. Herennius prohibuerat." |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |